{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.3.2.1-2","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.3.2.1-2","ref":"1.3.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.2.1.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Porro neque defuerunt, qui historiam artemque ejus scribendae crederent ad poeticam pertinere. Meminit horum Marcellinus in Thucydidae vita. Quid vero eos moverit, ex iis cognosci potest, quae superiori capite diximus. Hanc sententiam eo refellit Marcellinus, quod historici oratio nullâ metri lege sit adstricta. Sed istius sententiae defensores vel amictu, quod dicitur, telum illud Marcellini elusissent. Siquidem historia etiam fuerit, si metro concludatur. Ut si Herodotum, aut Livium, metro alliges, nec de veritate aliquid imminuas. Hinc illa disceptatio apud antiquos, utrum Lucanus etiam in poetis esset numerandus: cujus etiam meminit Martialis : plenius vero de totâ hac re egimus in libro de re Poetica. Quare majoris momenti est discrimen, quod Cicero adfert primo de Legibus, ubi ait, alias in historia leges observandas, alias in poemate: in illâ ad veritatem quaeque, in hoc ad delectationem pleraque referri. Sane historicus omnia vero metitur, nec aliter res narrat, quam gestae sunt: poeta vero imitatur, resque narrat, quomodo fieri potuerunt, aut debuerunt. Adhaec historia actiones plurimas comprehendit, ac pro ordine, quo quaeque gesta est, aliam alii accudit. Poeta vero unam sibi actionem imprimis proponit; caeterae ei sunt episodia; nec eas refert, nisi quatenus actioni principi inserviunt. Cumque historicus ordinem temporis fere sectetur; poeta ordinem eum negligit, saepeque a mediis incipit. Poeta decoro in personis studet: historicus nihil pensi habet, num decorum servetur, an violetur, dummodo ne a vero aberret. Nec historia …, et agnitionem agnoscit: contra quam poeta facit. Alia quoque sunt, quae rectius, quam accidentarium illud discrimen, Marcellinus assignasset: de quibus et inferius dicemus, et libro etiam de re poetica abunde a nobis actum fuit. Quare etsi multa sunt, in quibus haec duo conveniant, adeo ut dixerint verteres, historiam esse poesin solutam: tamen et multa adeo sunt, in quibus differant, ut qui poeticen et historicen pro eâdem disciplinâ habere velit, sanae mentis esse minime videatur.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.3.1.6-8","label":"1.3.1.6 to 1.3.1.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.1.6"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.3.2.3-4","label":"1.3.2.3 to 1.3.2.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.2.3"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}