{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.30.4-6","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.30.4-6","ref":"1.30.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.4.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Periculum enim est, ne, quod maximum est, de statu mentis dimoveatur, et in istum Corybantem poetices impingat. Quare maxime tunc freno credemus, et ratione utemur, illud scientes, quod et in verbis non mediocre malum est, inani gloriâ esse inflatum turgidumque. Proinde satius fuerit, sent entiâ super equo incedente, dictionem humi currere ephippio adhaerentem, ne a vehementia cursus superetur. Committere non potui, quin egregium hunc Luciani locum adscriberem, qui satis ostendit, etsi historicus saepe sublimi stylo utatur, et qui a poetico non longe adeo abscedat: tamen nec tam exiguum esse inter eos discrimen, ut termini distingui non possint. Eadem mens Joviani Pontani, qui in Actio suo clare docet, in quibus Historia ac Poetica conveniant, in quibus item differant, seu res, seu ordinem, seu dictionem spectes. Quamquam vero scriptor ille veteribus annumerari minime possit: tamen quia luculentus plane est locus, et ea est magnitudo viri, ut cum veterum nonnullis certare possit; non defugiam laborem exscribendi … ejus bene longam. En verba: Romani, quod per annos singulos quae gesta essent, mandare literis consuessent, Annales initio vocavere: post, accepto Graeco nomine, et ab illis quoque historia dicta est, prisco et Latino nomine pene obliterato. Eam majores nostri quandam quasi solutam Poeticam putavere, recteque ipsi quidem: pleraque enim habent inter se communia; ut rerum vetustarum, ac remotarum repetitiones; ut locorum, populorum, nationum, gentium, descriptiones, ut etiam illorum situs, mores, leges, consuetudines: ut vitiorum insectationes, virtutum, ac benefactorum laudes: utraque enim demonstrativo versatur in genere: nec minus etiam in deliberativo, quod ipsum conciones indicant, ac consilia, quibus tum Poetica, tum Historia, maxime ornatur, gloriaturque, ex iis locupletiorem sese bonis ab auctoribus redditam. Ad haec repentini casus, successusque ipsi varii atque incerti, consilia item diversa, quaeque praeter hominum ipsorum opinionem plurima contingunt in vita ac rebus gerendis. Nec vero, si Poetica ipsa multa est in explicandis deorum tum consiliis, tum rebus, quae ab illis administrantur, non historia etiam Deorum iras explisat, refert prodigia, placatque illis votis, supplitationibus, ludis, consulitque eorum oracula. Vtraque etiam gaudet amplificationibus, digressionibus item, ac varietate, studetque movendis affectibus, sequiturque decorum quaque in re ac materia suum. itaque neutrius magis, quam alterius, aut propositum est, aut studium, ut doceat, delectet, moveat, ut etiam prosit, rem apparet, eamque ante oculos ponat, ac nunc extollat aliud, nunc aliud elevet. Sed nec in deligendis tum rebus, tum verbis, iisdemque proprie ac decenter disponendis, collocandisque, altera cedit alteri.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.30.1-3","label":"1.30.1 to 1.30.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.30.7-9","label":"1.30.7 to 1.30.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.7"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}