{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.30.7-9","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.30.7-9","ref":"1.30.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.7.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"Historia tamen est castior, illa vero laescivior. Nec item in ornatu, et cultu, non eadem quoque utriusque sedulitas est, et cura: tametsi historia cultu tantum contenta esse potest suo, eoque, qui sit matronâ dignus, idoneusque continentiae, a fucoque abstineat, ac purpurisso: quem quidem in alterâ illâ theatra persaepe probant, idque, ut in puella, nequaquam aliquando reprehenditur, dum tamen ipsa intellegat, quid ingenuam inter, et vulgarem intersit. In verbis item, ac sententiis, altera castigatior; altera, ut etiam in numeris, sic in verbis, nunc liberalior est, nunc etiam affectatior. Nam parum contenta priscis, atque usitatis vocibus, exultat persaepe novandis illis, aut peregre afferendis. Proposito vero omnino pene, aut maxime profecto differunt: cum altera veritati tantum explicandae, quamvis et exornandae quoque, intenta esse debeat. Poetica vero satis non habeat, neque decorum suum servaverit; nisi multa etiam aliunde comportaverit; nunc ex parte aut vera, aut probabilia; nunc omnino ficta, neque veri ullo modo similia; quo admirabiliora, quae a se dicuntur, appareant. Hoc tamen ipso mirifice conveniunt, quod utriusque propositum est, quod susceperit dicendum, illustrare, et quoad possit, sempiternum id efficere. Numeros quoque utraque suos habet, itemque dicendi figuras, diversâ tamen ratione. Ordine quoque enarrandarum rerum differunt inter se; cum historia, rerum gestarum ordinem sequatur, ac seriem; at illa altera persaepe a mediis, nonnunquam etiam pene ab ultimis narrandi principium capiat; assumens etiam extrinsecus personas pro rei ipsius natura; ut deorum, nympharum, numinumque aliorum; ut vatum, furentiumque. Quid quod vocem quoque dat et orationem rebus mutis, divinitatem tribuit insomniis, Deos etiam ipsos mortalibus instruit affectionibus? quae quidem omnia apud Graecos Homerus, apud nostros Virgilius passim ostendunt. Vnâ vero re potissimum sibi ipsae conciliantur, quod utraque naturam sequitur, quâ magistrâ, et duce, ambae quoque varietati student, cum ea ipsa natura cumprimis varietate laetetur, et decorum illud, quod ab eâdem rei est cuique attributum, cum venustate sequatur, ac dignitate etiam summa. Hactenus Jovianus. Ex quibus, praeter ea, quae hujus loci non sunt, cognoscimus illud, quod proxime dicebamus, non parum interesse inter historici et poetae dictionem: ac majorem omnino verborum libertatem, et figurarum licentiam, poetis esse concessam. Nam, ut Fabius ait, eos metri necessitas excusat: atque, ut idem ait, versuumpropria conditio est. Nempe poetae, quia alligati sunt metro, eo ad quaedam eloquendi diverticula confugere necesse habent. Imo praeter necessitatem altera etiam ratio est, quia generosior poetae spiritus longius etiam se tollere humo conatur.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.30.4-6","label":"1.30.4 to 1.30.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.4"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.30.10","label":"GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XXX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.10"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}