{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.4.11-12","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.4.11-12","ref":"1.4.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.11.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"De genere satis dictum. Sequitur objectum seu materia. Quae illa sit, docet nos Aristoteles lib. de re poetica, ubi discrimen istiusmodi statuit inter objectum poesios, et historiae, quod illa plurimum sectetur universale, haec vero circa singulare versetur. Verba ejus sunt: …. Ac poetas quidem circa universalia versari, eo ostendit Aristoteles, quod cum fabulas constituunt, etiam nomina imponunt: atque hoc quale sit, fusius exposuimus, cum poeticae naturam explicaremus. At de historiâ quidem extra omnem controversiam est, eam versari circa singularia, atque ex eo manifestus est eorum error, qui existimant, intellectum non esse singularium: neque enim tam crassos esse puto, ut judicent, ad historiam non requiri intellectum, sed tantummodo sensum. Non quidem nescio, ab Aristotele 1. Physic. scriptum esse, rationem esse universalium, sensus autem singularium. Verum id accipiendum opposite, quia sensus tantum singularium sit, intellectus autem insuper fit universalium; imo perfectius universalia intelligat, quam singularia. Et certe si non intelligit intellectus singularia, quomodo prudentia, quae est habitus intellectus, versatur suâ naturâ circa singularia? Aut si intellectus non intelligit singularia, quomodo ab iis abstrahit universalia? Suntque haec eo magis consideranda, quod, cum A verroes existimaret, intellectum non esse singularium, statuerit Deum, quia purus est intellectus, non perspicere res singulares, neque ea, quae in mundo fiunt, curare. Est autem historia non rerum tantum singularium, sed etiam verborum. Itaque aliud est historia verborum, aliud ars grammatice. Historia exponit singulatim quae ad cujusque vocabuli aut verbi proprietatem pertinent. Ars ex singulorum verborum natura communia quaedam praecepta concludit, eaque methodo constringit. Varro lib. VII. de LL. Duo igitur omnino verborum principia, imposititiorum et declinatorum: alterum, ut fons; alterum, ut rivus. Imposititia nomina esse voluerunt quam paucissima, quo citius ediscere possent: declinata quam plurima, quae istoc opere facilius omnes, quibus opus essent, discerent. Ad illud genus quod prius, HISTORIA opus est. nisi descendendo enim, aliter id non pervenit ad nos. ad reliquum genus, quod posterius, ARS: ad quamopus est paucis praeceptis, quae sunt brevia. De historia non verborum, sed rerum, tractamus hoc loco.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.4.8-10","label":"1.4.8 to 1.4.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.8"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.4.13-17","label":"1.4.13 to 1.4.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.13"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}