{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.4.13-17","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.4.13-17","ref":"1.4.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.13.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Etsi vero objectum historiae statuimus res singulares; non tamen, quicquid singulare sive individuum est, ab historico debet explicari: sed duntaxat res singulares memoria hominum dignae: quae Graeci …, et … vocant. Item …, et …, quasi …. Imo, si vulgatis Dionysii Halicarnassensis codicibus credimus, etiam … vocantur; sed vox ea, tanquam insolens plane, Henrico Stephano suspecta est, ac pro ea mavult …. Ego nihil mutandum censeo, cum inveniam alia etiam apud eundem scriptorem, quae haut temere alibi legantur. Caeterum necaeque circa omnia … historia versatur. Nam admiscet quidem angelorum, animarumqueue, ac spectrorum apparitiones, cometas, fulmina, mirabilia ea, quae circa animalia, aut plantas, contingunt, aliaque ejus generis: verum princeps et propria ejus cura est exponere …, ut Graeci appellant: hoc est actiones, quas singularium esse, scribit Aristoteles lib. I Metaph. cap. II. et lib. II. Eth. Nicomach. cap. VII. Per actiones vero intellige res gestas publicas, vel privatas illustriores. Nam etsi id quidam negarint, tamen ex historiis omnibus satis apertum est, etiam eâ res privatas posse exponi; sed quae humiles non sint, verum insigniores, ac tales plane, ut conducant institutioni vitae humanae; sive eam generatim spectes, sive restringas ad gubernationem domus, scholae, ecclesiae, reipublicae. Verum Francisco Patricio videtur haec sententia objectum ejusmodi adsignare, quod latius pateat, quam historiae pomoeria, ac fines permittunt. Eoque limitat illud hunc in modum, ut objectum dicat esse, non … res singulares, ac imprimis actiones memoriâ dignas; sed actiones humanas, sive res ab hominibus gestas. Sed multa sunt, cur putemus, etiam ea, quae ab hominibus facta non sunt, ab historico exponi, et posse, et debere. Fecere enim id historici prope omnes: imo non defuere, quibus potissima haec cura esset, ut de daemoniis, angelis, aut spectris agerent. Sane ex Photio discimus, Damascium scripsisse libros duos incredibilium narrationum: unum de daemoniis, qui capitibus constaret LII: alterum de animis a morte apparentibus, qui capitum erat LXIII. Etiam Eustratius, magnae Ecclesiae presbyter, multas narrationes hujus generis intexuisse videtur libro de vitâ functorum animis: de quo idem Photius in bibliotheca sua Qui et auctor est , Laurentium Philadelphensem Lydum de caelestibus, aliisque prodigiis scripsisse. Uti et e Latinis Julius Obsequens fecit. Quis autem caelestia prodigia esse hominum actiones dixerit? atque idem judicium esto de urbibus diluvio, aut terraemotu absorptis, vel pestilentiâ exstinctis. Suntque alia ejus generis non pauca, Dei profecto, non hominum opera. Imo varietates quoque imperiorum, horrendi impiorum exitus, et quae alia hujusmodi sunt, Deo debent adscribi: cujus providentia non aliunde magis, quam ex historia elucet: ut recte omnino senserint, qui historicos olim vocandos putarunt divinae providentiae ministros: quippe qui quasi scribae et actuarii eorum sint, quae Deus fecit. Hinc B. Augustinus lib. de Vera religione cap. XXV: Quoniam divina providentia non solum singulis hominibus, quasi privatim;","prev":{"citation":"Ars Historica 1.4.11-12","label":"1.4.11 to 1.4.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.11"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.4.18-20","label":"1.4.18 to 1.4.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.18"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}