{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.4.21-22","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.4.21-22","ref":"1.4.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.21.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Atque ita quidem de materia, et forma historiae statui debet, si historiam consideremus, quatenus animo inhaeret. At aliter longe de utroque horum judicandum est, si eam spectemus, quatenus est aliquid literis consignatum: ut cum Thucydidis, vel Livii historiam dicimus. In cujusmodi operibus vulgo dicitur, rem, de qua agitur, materiam esse; formam vero, dictionem. Quomodo in Thucydide materiam vocarent, bellum Peloponnesiacum; in Livio, res Romanas. Character vero, sive stylus, formae iis nomine censeretur. Quamquam vero in hac sententia minime periclitentur vectigalia, aut salus populi: tamen cum ubique amanda sit veritas, et sapientis sit non solum bene sentire, sed etiam, quae bene senseris, apte eloqui: sane Caesari potius Scaligero assentimus, qui putabat, in istiusmodi rebus materiam potius dictionem dici debere; formam vero essentialem, esse rem ipsam. Neque ut ita sentiam, tam viri me summi autoritas, quam ratio ipsa compellit. Certe non a verbis, sed a rebus historici nomen fecerunt historiis suis. Est vero id forma, per quod res est id, quod est, ac proinde certum quoque nomen accipit. Adde, quod verba sunt rerum notae, teste Philosopho, lib. …. res vero sunt verborum finis. finis autem, ut docemur lib. 11. …. nonnisi ratione differt a formâ, quam Graeci iccirco appellant …, ab … , quod ipsum est a … . ut formam constet haut aliâ de caussâ dictam …, (perfecti habiam ad verbum interpretabatur Hermolaus Barbarus) quam quia res per eam finem, eoque perfectionem suam consequitur. Eandemque ob caussam Graeci sacra opertanea tum Cereris, tum Bacchi, vocarunt …, quia in iis esset finis, hoc est, perfectio vitae. Latini a plane contrariâ voce originem petierunt, quia nominant initia, vel initiati, …: ejusque ratio est, quod sacra haec crederentur esse exordium melioris et felicioris vitae. Interea concedere possumus, formam esse verba, sive dictionem, dummodo intelligatur forma externa: per dictionem vero capiamus, non verba …, sed styli elegantiam, atque ornatum: qui neque oratorius est, ut falso quidam putarunt: neque item poeticus, ut alii credunt: sed medius inter utrumque, ut suo loco monstrabimus.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.4.18-20","label":"1.4.18 to 1.4.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.18"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.4.23","label":"GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. IV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.23"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}