{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.5.3.1-3","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.5.3.1-3","ref":"1.5.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.3.1.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":474,"text":"Quod non de civili solum prudentia, sed etiam de scientiis, et quibusvis artibus, intelligi debet. Sane doctissimus philosophus Pomponatius, libro De incantationibus, cap. x, disertim ait; Sine historiis impossibile est, esse aliquem perfectum in naturali philosophiâ. Idem, cap. XII; Philosophi esse, caussam reddere effectuum naturalium. Hoc autem fieri non posse, nisi quando, quid factum, (… vocat Aristoteles,) sciatur. Effectus autem multos esse rarissimos. Ac historico propterea probatis historiis heic opus esse. Peculiares effectus variant pro disciplinis. Nam exempla suppeditat: quorum alia pertinent ad disciplinam quampiam … , uti logicen, rhetoricen, caeterasqueue: alia ad disciplinam principalem: sive ejus finis sit … , ut in physicis, arithmeticis, aliisque scientiis contemplativis, si metaphysica excipias: (quae inprimis …, verum ad vitam exempla non suppeditant:) sive finis sit … , ut in ethicis, oeconomicis, politicis; item in theologia, et jurisprudentia: sive is sit … , ut in poetica, medicina, architectonica, pictura, sculptura, caeteris. Imprimis vero usus ejus manifestus est in ethicis, ac politicis; idque trifariam. Primum enim virtutem docet, atque ad eam excitat. Siquidem exempla proponit virtutum, et vitiorum; item praemiorum, et poenarum. Cujusmodi sunt virtutum stimuli, et laudum semina. Hinc Livius in praefatione historiae suae: Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi, tuaeque Reip., quod imitere, capias: inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Iccirco et Polybius initio operis scribit, esse …. Ac pertinet eodem hoc Philonis Judaei libro de sacrificio Abelis ac Caini: …. Prodest tamen, si non ad parandam perfectam virtutem, certe ad curam Reip., nosse opiniones priscas, et Ogygias, audireque antiquitatis pulcherrima facinora, quae historici, et omne genus poetarum, prodiderunt aetatisuae ad posteritatis memoriam. Egregie etiam hac de re Basilius Imp. Exhortationum cap. LVI. ad Leonem filium: …. Evolvere ne unquam cesses historias veterum. Ibi enim reperies sine labore, quae alii magno cum labore congesserunt: atque inde bonorum virtutes, et improborum vitia cognosces, et vitae humanae varias mutationes, et rerum in ea conversiones: mundi hujus instabilitatem, et imperii ad cadendum pronitatem disces. Breviter, malefactorum poenas, et bonorum praemia leges: quorum illa fugies, ne ultionis, quae inde sequitur, severitatem patiaris: haec autem amplecteris, ut praemia, quae ex eis manant, consequi merearis. Nempe historiae id efficiunt in generosis animis, quod Themistocli trophaea praestitere Miltiadis, quae eum quiescere non sinebant. Imo non probos solum ad virtutem inflammant: sed improbos saepe infamiae metu a sceleribus deterrent. Et profecto, si non aliae majores essent, vel ista satis gravis caussa esset, cur intersit memoriae prodi, quaecunque fiunt. Pulchre Tacitus lib. III. Annal. Praecipuum, inquit, munus annaliumreor, ne virtutes sileantur, utque pravis dictis factisque ex posteritate, et infamiâ, metus sit. Sane quantopere istoc metu torqueantur tyranni: indicio esto acerba illa Tiberii querela in initio cujusdam epistolae : Quid scribam vobis, Patres Conscripti, aut quomodo scribam, aut quid omnino non scribam, hoc tempore? Dii me, Deaeque peius perdant, quam quotidie perire sentio, si scio. Atque haec quoque caussa fuit, cur Nero , dicente quodam,","prev":{"citation":"Ars Historica 1.5.2","label":"GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. V.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.2"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.5.3.4-6","label":"1.5.3.4 to 1.5.3.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.3.4"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}