{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.6.4-5","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.6.4-5","ref":"1.6.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.6.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.6.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.6.4.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":472,"text":"Apud Latinos sunt, qui Saturno inventae historiae laudem tribuant. Cyprianus certe de idolis agens, scribit, Saturnum primum literas impressisse: unde Petrus Calaber, qui se Pomponium Laetum appellari maluit, homo in Cypriano, ejusque generis scriptorum lectione satis infrequens, inepte existimabat, artem typographicam Saturni fuisse aevo cognitam. Nostrae quoque sententiae firmandae facit istud Macrobii lib. I. Saturn. cap. VIII: Illud non omiserim, Tritonas cum buccinis fastigio Saturni aedis suppositos, quoniam ab ejus commemoratione ad nostram aetatem historia clara, et quasi vocalis est; ante vero et muta, et obscura, et incognita: quod testantur caudae Tritonum humi mersae, et absconditae. Neque iccirco putandum, a Saturni aevo cuncta fuisse in Italiâ explorata, cum et multo post haut plane caligo illa, in quâ versabantur, luce historiarum fuerit discussa. Nam incerta admodum sunt, quae sub Regibus septem Romae accidisse dicuntur. Quin aliquandiu post quoque omnia obscura, neque ullo probato autore subnixa. quâ de re ita Livius lib. VI: Quae ab conditâ urbe Româ ad captam eandem urbem Romani, sub Regibus primum, Consulibus deinde ac Dictatoribus, Decemvirisque ac Tribunis consularibus, gessere foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui: res cum vetustate nimiâ obscuras, velut quae magne ex intervallo loci vix cernuntur; tum quod perrarae per eadem tempora literae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum: et quod etiam, siquae in commentariis Pontificum, aliisque public is privatisque erant monument is, incensâ Vrbe pleraque interiere. Nihil quoque certi apud Graecos est ante bellum Troianum, ut Diodorus Siculus tradit, initio bibliothecae suae. ubi sic ait: …. Imo ante Olympiades (quas Troiae … annis CCCCVII praecessit) nihil certi apud eos fuit: sed omnia aut ignota, aut fabulis involuta. Id Graecis exprobrat Justinus Martyr …. Idem tradit Africanus apud Eusebium …. cap. X: …. Itaque, ut apud Censorinum legimus cap. XXI, Varro tria disirimina temporum esse tradit. Primum ab hominum principio, usque ad cataclysmum priorem; quod propter ignorantiam vocatur adelon. Secundum a Cataclysmo priore usque ad Olympiadem primam, quod, quia in eo multa fabulosa referuntur, mythicum nominatur. Tertium a primâ Olympiade ad nos, quod dicitur historicum, quia res in eo gestae veris historiis continentur. Secundi temporis mythica historia, quasi penus quoddam fuit, e quo poetae argumenta carminis petebant. Quare non mirum, si Plautus, poeta Comicus, hujusce temporis fabulas, historiarum nomine dignetur: ut cum alibi, tum Bacch. Act. I. Sc. II. Historiae istius fabularis scriptores fuere Onomacritus, Lesches, Arctinus, Eumelus, alii: quorum poemata in unum corpus conflata dicebantur …, ut erudite ostendit Isaacus Casaubonus in Animadvers. in Athenaeum lib. VI. cap. III. Non tamen mythicum tempus, et epicus cyclus aeque late patent. Nam, ut Photius e Proclo in blibliothecâ suâ narrat, exordiebatur cyclus epicus a mundi origine, Deorum generatione, primâque hominum aetate: quae omnia priorem cataclysmum antecesserunt, ac proinde ad tempus … pertinent. Porro explicabat Gigantum, et Titanum pugnam, et antiquorum omnium heroum res gestas: unde tempus hoc etiam … vocatur: desinebat autem in Ulyssis caede, quam ad historicum tempus pertinere, nemo non videt.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.6.1-3","label":"1.6.1 to 1.6.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.6.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.7.1-2","label":"1.7.1 to 1.7.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.7.1"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}