{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De refractione 104","citation":"Giambattista Della Porta, De refractione 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/104.md","author":{"name":"Giambattista Della Porta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta"},"work":{"title":"De refractione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Si quis cęlum aspiciat, eius tetrartemorion vno obtutu conspicit, & si ad horizontis circulum oculum conuertamus, eandem ambitus partem con spicit, constat igitur Mathematica ratione rectum angulum te trartemonem continere. Praeterea in circuli circumferentia locatus oculus, totam diametrum conspicabitur, quod non eueniet nisi angulus rectus esset, quod vt clarius eius sententia perspicia tur, addemus exemplum. Si oculus positus fuerit in C; videbit coeli quartam AE, idemque videbit horizontis quartam EB, & ACE, & E CB recti anguli sunt. Praeterea si oculus in D positus fuerit, scilicet in circumferentia, totam diametrum videbit ergo ADB rectus est an gulus. Vitellius dicit quod maximus angulorum sub quo fit visio est quasi rectus, quòd diameter foraminis vueae quae subtenditur illi angulo in centro visus est, quasi ęqualis lateri cubi inscriptibilis sphaerae vueae, vel lateri quadrati inscriptibilis circulo magno illius sphaerae. Rogerius Baccon arduę dicit id esse determinationis, tamen foraminis aperturam, & si sit latus quadrati inscriptibilis intra totam sphaeram non videre coeli quadrantem: ratio est, quia in centro terrae oculus non moratur, commoraus igitur super superficiem non videt coeli quadrantem, oportet quod maiorem recto angulum contineret. Sit cęli quadrans AB, terra EF, & à centro D, lineae DA, & DB trahantur ad angulum rectum in D, & à superficie terrae C, lineae CA, & CB protrahantur, clarum est angulum ACB maiorem esse recto ADB. Igitur vt oculus existens in C, quartam coeli videre posset AB, maiorem recto ACB foraminis aperturam habere deberet. Praeterea nec sphaera vueae concentrica est glaciali, vnde etfi glacialis, & mundi concentricae essent, non ob id vuea concentrica est, concludit ergo non posse videre coeli medietatem.","prev":{"citation":"De refractione 103-2","label":"IOOBAPTISTAE PORTAH O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/103-2"},"next":{"citation":"De refractione 105","label":"IOOBAPTISTAE PORTAH O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/105"},"credit":{"text":"Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione","quality":"ocr"}}