{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De refractione 105","citation":"Giambattista Della Porta, De refractione 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/105.md","author":{"name":"Giambattista Della Porta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta"},"work":{"title":"De refractione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Causa vniuersalis verò ait, diametrum vueae esse latus quadrati, quod describitur intra sphaeram vueae, etsi sphaera vueae, & glacialis concentricae essent, sub latere quadrati videretur, & esset angulus ad centrum rectus, sed quia centrum glacialis interius est, remanet latus aperturae vueae, minus lateris suis quadrati inscriptibilis. Sed hi omnes sine experientia, & ratione locuti sunt. Sed quid de cętero eis credendum sit, aliis iudicandum relinquo. Primo in oculi dissectione pupillae foramen vsque ad duodecimam, ne dicam vigesimam partem suae sphaerae aperiri, & in luce vsque ad acus tenuitatem constringi diximus. Praeterea proprium pupillae munus esse constringi, & aperiri, vt vidimus; neque vnquàm in eodem statu esse, quande igitur determinanda erit suae aperturae qualitas? Sed re vera oculus maiorem, quàm coeli quartam videt, & praecipuè sero, quando solis abest praesentia, sed id alio modo quàm ipsi putant, sed partim directè aspiciendo, partim refractè. Et id sensui manifestum est nobis ambulando, & sedendo, quod à nostri dextra parte, vsque ad sinistram videmus, & si id non esset, satis homo infeliciter viueret, vt demonstrabimus. Sit Sit oculus HI, & eius pupilla, accedat radius F à dextris, refrangatur in M, extendatur in E. Sic K veniet ad H, refrangitur ad L, extenditur ad B, videbitur tota coeli pars BE, quae est vltra quartam: LIB","prev":{"citation":"De refractione 104","label":"IOOBAPTISTAE PORTAH O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/104"},"next":{"citation":"De refractione 107","label":"QVINTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/107"},"credit":{"text":"Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione","quality":"ocr"}}