{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De refractione 111","citation":"Giambattista Della Porta, De refractione 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/111.md","author":{"name":"Giambattista Della Porta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta"},"work":{"title":"De refractione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Quoniam angulus GEH, maior est angulo IEF, quia intra sęe continet, tanc sua parte totum, videbitur GH ipsa IF maior, & eodem modo IF ipsa bd. Sed hoc falsum esse monet experientia, nam quanto res longiùs producetur, angulus acutior fiet, mox acutissimus, tandem longiusculè, nullus erit angulus, quia lineae constituentes quodammodo naturales sunt, ergo spatium intra duarum paral lelarum tractus constitutum, adeo augustari videtur, vt parallelae concurrere videantur, quod nunquam eueniet. Sed nos ita soluimus. Sunt parallelae vtrinque ductae GA, FB, oculus ON, quo K punctum recta acie respiciat, veniet ad oculum obliquè linea RV pximè, minus verò propriusque IL, remotissima MC. Sit obliquus lineae tractus VO, pupillae occurrens, refrangetur ad V, producatur in X, & excitetur cathetus peroculi centrum S & O, punctum rei visae, & conueniet cum visuali linea OX in X. Igitur in X punctus V videbitur. Eodem modo punctus L in Y, & punctus X in Z, & producta exili linea per puncta XYZ, semper angustabitur, dum vnica fiet cum linea FB, & tunc visus non amplius obliquatur, sed verum pupilla cernit quicquid è regione opponitur. Vnde lineę pares ab vtrinque concurrere videbuntur. Eodem modo ad sinistru ducendae sunt lineae. Sic latissima propè oculum platea videbitur, angustissima in fine MN, spatium vero AB, quod aciei mucroni incumbit, nunquam concurrere videbitur. Parallelae lineae supra, & infraoculum existentes, concurrere videntur, nunquàm tamen concurrunt.","prev":{"citation":"De refractione 110-2","label":"Prop. 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/110-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/110-2"},"next":{"citation":"De refractione 112","label":"Prop. 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/112"},"credit":{"text":"Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione","quality":"ocr"}}