{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De refractione 171","citation":"Giambattista Della Porta, De refractione 171","ref":"171","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/171","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/171.md","author":{"name":"Giambattista Della Porta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta"},"work":{"title":"De refractione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Cuius ratio est, quia ex repen tino cum solis, cu cuiusque fulgoris occursu, pupilla, vt diximus, illico constringitur, cuius constrictu humor aqueus commouetur, & quia circularis pupilla, circularis eius erit commotio, commotio enim humoris in causa erit, vt quae foris videantur, circumuolui appareant. Vemespmemimtlin lu elnstagt. Pag. 1. VAE hucusque rationes adduximus, non aliò nostra inten Qdit intentio, nisi vt demonstraremus quomodo nos distinguimus magnitudinum distantias, scilicet vt res vna ab altera distet, res tam arduae difficultatis, quod inquirentium philosophorum animos non parum distorsit. Sed aliorum opiniones repetamus. Aristoteles non alio modo res inter se distare compre hendi posse dixit, nisi inter vtramque intermedio cognito, cuius opinionem tum caeteri philosophi, tum perspectiui sequuti sunt. Plotinus Platonicus quaeritur cur remotissimae à nobis magnitudines, & si inter se distantes stadio videntur minori inter se spa tio distare: aitque quod vbi confusius formarum cernimus varietatem, ibi nec quantitatem interualli discernimus, vt alibi longius prosequuti sumus. Nobis verò rem tam arduam perpendentibus, ita diiudicare visum est. Quemadmodum in speculis conuexis res oppositae omnes in semetrdiamo ex centro ad circumferentiam perspiciuntur, ita & in oculo ad conuexi speculi formam conformato enenire existimamus: nam res quae speculo propinquior est, proximior superficiei apparebit, & quae longius centro vicinior, sed verè rei visae punctus est vbi linea formam oculo referens, cathetum à speculis centro ad visam rem ductam intersecabit. Cuius exemplum apponamus.","prev":{"citation":"De refractione 170-2","label":"Prop. 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/170-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/170-2"},"next":{"citation":"De refractione 172","label":"Prop. 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/172"},"credit":{"text":"Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione","quality":"ocr"}}