{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De refractione 88","citation":"Giambattista Della Porta, De refractione 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/88.md","author":{"name":"Giambattista Della Porta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta"},"work":{"title":"De refractione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Democritus, & Epicurus ex Macrobij recensione) è corpore opinati sunt simulachra quaepiam iugi fluore manare, quae quasi corporum exuuiae ad nostros oculos veluti receptacula, & deputatas à Natura sedes remeare. Argumento, vt Aristoteles refert, quia rei visae simulachra in oculo apparent: nam quum pupilla sit corpus laeue, tersum, terminatumque ab aqueo profundo, potest idolum reprae sentare. Sed hi falsi sunt, vt posteriores probauere. Putabant enim sicut vox ad aures vltrò venit, odor in nares influit, & sapor palato ingeritur, sic imagines rerum in oculos penetrare. Sed res aliter se habet, nam facies nostra oculo obiecta, recto meatu profluit, unde posteriorem sui partem respicere deberemus. Histrio personam sibi detractam ea parte videt, qua induit, scilicet non faciem, sed posteriorem cauernam, sed nos aduersam videmus in speculo imaginem. Alia ratio. Si imagines, quum inspicimus, è rebus euolant, vel vndique nullo inspiciente simulachra emicant, si quis teneant, quum inspicit, quaero cuius imperio simulachra praesto sunt intuenti? Si perpetuo fluore rerum manant simulachra, quaero quo vinculo ad permanendum vincta permanent? & quomodo spectra colorem retinent, si colorem non nisi corpora retinere possunt? Tertia ratio. Quomodo tot rerum imagines, coeli, montium, maris, pecudum, quas vno oculorum iactu oppidoquàm paruo videre possumus? Alij sunt, qui dixerunt, per radios ab oculis egressos res contueri, sed posteriores tanquam falsissimum redarguerunt. Nam vel illi radij corporei, vel corporis expertes sunt, si corporei sunt, si lumen ex oculo ad rem obiectam egreditur, homo ad astra aspiciens, lumen ad astra vsque pertingeret, si corporei essent, vniuersa ocusi quantitas quantacunque exinaniretur, nec ad ea pertingere posset. Praeterea si per aera transeundum esset, daretur corporis penetratio, si absque corpore sunt, radij non sentirent rem visam, quia non sunt sensus nisi in corpore, neque corporeus oculus incorporeas res contuetur. Subsequentes aetates Philosophi vtraque opinione coacti sunt vsi, putantes has ambages euadere. Dem ocritus, & Epicurus, Plutarcho referente, per quosdam radios ex oculis exertos subiectam rem ferientes, rursusque redeuntes, & in eosdem resilientes, per hos incursus visualem potentiam fieri arbitrabantur. Empedocles imaginibus radios admiscuit, & id coniunctum radios vocauit. Addit Aristote les ignem in oculis adnatum esse, ac foris emicare, vt lumen de laterna, quod si tunicis non clauderetur, fortius extramitti. Hipparcus ab oculis ad corporum lineamenta radios exporrectos perinde ac manuum admotu summa corpora perrectare eorum apprehensionem ad eosdem referre.","prev":{"citation":"De refractione 87","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/87"},"next":{"citation":"De refractione 89","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/89"},"credit":{"text":"Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione","quality":"ocr"}}