{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De refractione 96","citation":"Giambattista Della Porta, De refractione 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/96.md","author":{"name":"Giambattista Della Porta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta"},"work":{"title":"De refractione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Sit res visa D, feratur ad A, veniet ergo in tempore triplicato, quàm C ad A, sed quia eodem tempore videtur A, & D, idest & quae propè nos sunt, & stellae in subitanea oculi apertura, impossibile est igitur, vt tempore fiat. Aliam addimus. Lux incorporea est, sic & radij deferentes imagines, mouentur ergo sine tempore. Sed qui dicunt ad probandam repentinam lucis celeritatem ab Oriente ad Occidentem deferri in instanti, impropriè loqui videntur, quum fieri non possit, vt ab Oriente in Occidentem lux mittatur, illuminat semper Sol hemispherium, immo majus, quo illustrato adeò sensim radius repit, & sibi succedit, vt non percipies quomodo ferri videatur. on ilid an muls Esto A Sol in nostro orbe, tellus F. Sol illuminet hemisphaerium BDE moueatur in G, radius, qui prius erat BC fiat DE insensibiliter, quando igitur ex Bin C momentum fuit, hac motionem impossibile est deprehendi. Visio igitur in istanti perficitur, lux educens visibiles species, ipsa sese effundit, easque simul per aerem transuectas in eius extremam superficiem, à qua palpebra coniungitur, statim aperta palpebla, pupillae speties offertur, eique coniungitur minimo temporis momento. Neque est verum quod inquit Ptolaemeus, à pertis oculis eorum radios temporis momento ad caelum ferri, sed aer pingitur omnibus speciebus, quare aer vbicunque aliqua specie terminatur, illicò spe cies praesto est, quamobrem & oculus. Visionem fieri per rectas lineas. Prop. di 2 yT Solis radij per foramen angustum excidentes, & recto prorsus tendentes, nusquam deflectentes, sed inflexibili via vadentes, talem intellige & visus viam. Et obiectis etiam cor poribus emicant radij, qui ad oculos vsque protensi suapte natura referuntur, quod ratione & experientia perspicuum est.","prev":{"citation":"De refractione 95","label":"Prop. 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/95"},"next":{"citation":"De refractione 97","label":"Prop. 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/97"},"credit":{"text":"Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione","quality":"ocr"}}