{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 13.20-37","citation":"Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 13.20-37","ref":"13.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/13.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/13.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/13.20.md","author":{"name":"Gildas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas"},"work":{"title":"De Excidio Britanniae Liber Querolus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"et qui vendebant ea:, dicebant: Benedictus Dominus, quia ditati sumus: et pastores earum nihil passi sunt in eis. Propter quod non parcam jam super inhabitantes terram dicit Dominus (Zach. XI, 5, 6). Quid præterea sanctus Malachias propheta vobis denuntiaverit audite: Vos, inquiens, sacerdotes qui spernitis nomen meum, et dixistis: In quo spernimus nomen tuum? Offerendo ad altare meum panes pollutos, et dixistis: In quo polluimus eos? In eo quod dixistis: Mensa Domini pro nihilo est. Et quæ superposita sunt sprevistis: quoniam si adducatis cæcum ad victimam, nonne malum? Si admoveatis claudum aut languidum, nonne malum? Offer itaque illud præposito tuo, si suscipiet illud, si accipiet personam tuam, dicit Dominus omnipotens. Et nunc exorate faciem Dei vestri, et deprecamini eum: in manibus vestris facta sunt hæc, si accipiam ex vobis personas vestras (Mal. i, 6, 9). Et iterum: Et intulistis de rapina claudum et languidum, el intulistis munus. Nunquid suscipiam illud de manu vestra, dicit Dominus? Maleditus dolosus qui habet in grege suo masculum, et volum faciens immolat debile Domino, quia Rex magnus ego sum, dicit Dominus exercituum9 et nomen meum horribile in gentibus (Ibid., 13, 14). Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. Si notueritis audire et ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Do minus exercituum: mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestri., quoniam non posuistis super cor. Ecce ego proiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum (Mal. II, 1, 3).","prev":{"citation":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 13.1-2-19","label":"13.1 to 13.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/13.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/13.1-2"},"next":{"citation":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 14-3","label":"Part 3, Gildæ Increpatio In Clerum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/14-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/14-3"},"credit":{"text":"Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}