{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 5.105-130","citation":"Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 5.105-130","ref":"5.105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/5.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/5.105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/5.105.md","author":{"name":"Gildas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas"},"work":{"title":"De Excidio Britanniae Liber Querolus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Dehinc illam cujus dudum colludio ac suggestione tantæ sunt peccatorum subitae moles publico et (ut fallaces parasitorum linguæ tuotum conclamant, summis tamen labiis, non ex intimo cordis) legitimo, ut pote viduatam, thoro; ut nostrae vero a, sceleratissimo adscivisti connubio. Cujus igitur sancti viscera tali stimulata historia non statim in fletus singultusque prorumpant? Quis sacerdos cujus cor rectum Deo patet, non statim hæc audiens magno cum ululatu illud prophelicum dicat: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo in die et nocte interfectos populi mei (Jer. IX)? Heu! si quidem parum auribus captasti propheticam objurgationem ita dicentem: V æ vobis, viri impii: dereliquistis legem Dei ultusimi; et si nati fueritis, in maledictionem erit pars vestra. Omnia quæ de terra sunt, in terram ibunt: sic impii a maledictione in maledictionem (Eccli. XLI, 11-13) (subauditur, ibunt ') si non revertantur ad Dominum, exaudita saltem tali admonitione: Fili, peccasti, ne adjicias ultra; sed et de pristinis tuis deprecare (Eccli. xxi, i). Et iterum: Non tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. v, 8, 9). Subito enim venit ira ejus;quia, ut Scriptura ait: Rege audiente verbum iniquum,omnes qui sub illosunt,scelesti sunt (Prov. XXIX, 12). Nimirum rex, ut propheta dixit, justus suscitat regionem (Ibid., 4). Sed monita tibi profecto non desunt, cum habueris præceptorum pene totius Britanniae magistrum elegantem. Caveto igitur ne tibi, quod a Salomone notatur. accidat. Quasi qui excitat dormientem de gravi somno, sic qui enarrat stulto sapientiam. In fine enim narrationis dicet: Quid primum dixeras (Eccli. XXII, 8, 9)? Loco a malitia cor tuum (sicut dictum est), Hierusalem, ut salvus sis (Jer. iv, 14). Ne contemnas, quaeso, ineffabilem misericordiam Dei, hoc modo per prophetam a peccatis impios provocantis: Repente loquar ad gentem et ad regnum, ut evellam, et dissipem, et destruam, et disperdam (Jer.","prev":{"citation":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 5.91-104","label":"5.91 to 5.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/5.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/5.91"},"next":{"citation":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 5.131-158","label":"5.131 to 5.158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/5.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/5.131"},"credit":{"text":"Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}