{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 8-2","citation":"Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 8-2","ref":"8-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/8-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/8-2.md","author":{"name":"Gildas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas"},"work":{"title":"De Excidio Britanniae Liber Querolus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Notandum sane, quod iniqui reges principes Sodomorum vocentur. Prohibens namque Dominus sacrificia et dona sibi a talibus offerri (et nos iubiantes suscipimus quae Deo ab omni natione sunt non placita, eademque egenis et peDe nihil habentibus distribui in peraiciem nostram non sinimus) cum latisdivitiis oneratis sordibus peccatorum intentis ait: Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi (Ibid., 13). Itemque denuntiat: Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meosa vobis; et cum multiplicaveritisorationem, non exandiam(Ibid, 15). Et hoc quare facit, ostendit: Manus,inquiens, vestræ sanguine plenæ sunt Simulque ostendens quomodo placaretur, ait: Lavamini. mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse. Discite benefacere, quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo (Ibid., 16, 17). Quasi placoris vicissitudinem adjungeos, ait: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Si volueritis et audieritis me. bona terræ manducabitis. Quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos (Ibid., 18, 20). Accipite veracem publicumque astipulatprem, boni malique vestri retributionem abs-. que ullo adulaUonis fuco, non ut parasitorum venerata vestrorum venena in aures sibilant ora, testantem: Principes tui infideles, socii furum,omnes diligunt munera, sectantur retributiones: pupillo non judicant, causa vidue non ingreditur ad eos. Propter hoc ait Dominus exercituum fortis Israel: Heu! consolaborsuper hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis: — et conterentur scelerati et peccatores simul, et omnes qui dereliquerunt Dominum consumentur (Ibid., 23, 24, 28). Et infra: Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum (Isa. u, 11). Et iterum: V æ impio in maium: retributio enim manuum ejus fiet ei (lsa. III, 11). Et post pauca: V æqui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et ad polandum usque ad vesperam ut vino æstuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, et opera manuum ejus non consideratis. Propterea captivus ductus est populus meus,quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes ejus, et populus ejus, et subimes gloriosique ejus ad eum (Isa. v, 11,14). Et infra: V æ qui po. tentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem: qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis,et calor flammæ exurit: sic radix corum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium Sancti Israel despexerunt. In omnibus his non est aversus furor Domini, sed adhuc manus ejus extenta (Ibid., 22-25).","prev":{"citation":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 7-2","label":"Part 2, Epistola Gildæ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/7-2"},"next":{"citation":"De Excidio Britanniae Liber Querolus 9.1-18","label":"9.1 to 9.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/9.1"},"credit":{"text":"Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}