{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chrysopoeia 57","citation":"Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/57.md","author":{"name":"Giovanni Aurelio Augurello","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello"},"work":{"title":"Chrysopoeia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia","urn":null},"verse":true,"words":430,"text":"Vitrea uasa super tenues captura uapores.\nNec minor illa quidem fuerit tibi cura Camini:\nQuo ualidum accendas ignem: multumque diuque\nAccensum summa foueas industrius arte.\nHunc igitur duplici munitum pariete firma:\nCompositoque apte limo duc omnia circum.\nNec mihi displiceat uinclis praecinctus & aere:\nEt silice intectus dura: quae tegmine ferri\nFortior: hoc melius tanti uim perferat ignis.\nHanc quoque continuo multoque foramine comple:\nVascula quo possis illic tam multa locare:\nQuam multa est operi satis: & quam multa labori.\nHis ita compositis: cum primum accenderis ignem:\nA estuat is clausa rapidus fornace: feritque\nVas recta inferius: totumque ignescere cogit.\nAt proprio quondam species madefacta liquore\nAurea: quis credat? tamen haec uidere periti:\nSoluitur: & spondae paulatim uasis adhaeret:\nMox petere hinc sensim uitri conuexa uidetur:\nDuraque quae quondam fuerat: & densa: grauisque:\nMollis hebet: uolitatque leuis: & rara fatiscit.\nQuin niueo candore etiam fucata renidet\nPrincipio: mox caeruleo pallore repente:\nE tuiola leuiter tincto perfunditur omnis:\nQuae prius astrorum caelique imitata colorem\nFulserat: atque Auri fulua perstabat in aura.\nNon tamen indicium facient haec una: sed ipsum\nIllius interea licet obseruare saporem:\nHaeserit os circum cum uix perceptus Amaror. Indicio est etiam sonus hinc obtusus: & aure Deprehendi haud facilis: Necnon odor haud grauis: et si Sulphuris extemplo paulum spirauerit atri. Quid? quod & interdum liquidam se fundere in undam\nI psa uidetur item: quae sursum repserit offa:\nVsque adeo non grande semel mutarier Aurum\nVisum est: & superas ferri graue pondus in auras.\nHic liquor est: qui si certo sit tempore lectus:\nBina ministeria ex sese praestabit abunde:\nAlterum: ut hinc aurum proprii quandoque liquore\nSeminis infundas: ipsum cum soluere primum\nCoeperis: & prima simul id contriueris arte.\nAlterum erit: quod cum hic docte immiscebitur humor:\nForsitan aduectas indo de littore Baccas:\nCum senio obductae non nil pallere uidentur:\nRestituet quondam proprio candore nitentis.\nAut ex arte nouas etiam: si forte cupido\nId facere incessit unquam tibi: fingere posse\nPerspicuo inuenies illo puroque liquore.\nQuod si quando sequens rerum pulcherrima: quoddam\nE gregium meditari opus: & componere uelles:\nPulchrum aeque haud quicquam: nec tam mirabile possis\nDeligere: humanam quod tunc im itere per Artem:\nHas adeo circum ludit Natura creandas:\nSeu cum se summo pandunt in marmore conchae:\nVt genitalis eas anni stimulauerit hora:\nImplenturque leui conceptu roris hiantes:\nEt grauidae certo mox aedunt tempore foetus:\nAetheriusque illis fit candens Vnio partus.\nSiue animaduertas: cur non se roscidus unam\nInduat in speciem simili conceptus ab ortu:\nNanque ubi ros purus cupidis influxerit illis:\nConspicitur toto diffusus corpore candor.\nTurbidus at foetum prorsus sordescere cogit.\nQuem rursus uideas caelo pallere minante.\nQuippe illo constant: caelique his maior inest uis:","prev":{"citation":"Chrysopoeia 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/56"},"next":{"citation":"Chrysopoeia 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/59"},"credit":{"text":"Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}