{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De cometis libri tres 112","citation":"Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/112.md","author":{"name":"Giovanni Battista Baffi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi"},"work":{"title":"De cometis libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"sed cum niger color à tellure fiat, non ita accipere opus est, ut à simplici terra fiat: quoniam & tellus alba existit, ut einis indicat. nam exusto colore, qui in ligno & corpore combustibili erat, tunc cinis albus euadit; non tamen cinis ex omni parte albus est; eo quia tincturam à fumo accepit, quod ex eo perspicitur, quoniam, lixiuium coloratur, & flauum redditur: flameo, & nigro aquam colorante. niger au tem color tunc fit; quando corpus aliquod ex elementorum transmutatione sit, & in eo magis opacum quam perspicuum domi natur, ut terra est, alia enim elementa, ut aqua, aer, ignis perspicua sunt: sed ignis, & aer magis quam aqua. ea enimuero perspicua dicimus, quae, ut Alex. Aphrodiesiensis, ait proprio carent colore: vt sunt corpora omnia, quae diaphana perspicua, translucida, & trasparentia dicuntur, qualia sunt aer, aqua, ignis, & vitrum, christallum, glacies, & quidam lapides. & perspicuorum est una natura, ut Arist. ait, quae est omnibus communis, siue is sit aer, vel ignis, siue aqua, aut alia corpora mixtas & separata non est; & si aliqua corpora, hanc proprietate, vel magis, vel minus habeant. igitur color erit extremum perspicui in deter minato corpore: cum sit color forma, & actus corporis colorati, vt inquit Diuus Thomas, quoniam ueluti corpus extremum habet, ita & perspicuum, qui tamen color corpus nequaquam est, sed est unum quod corporibus accidit. vnde Pytagoras male deceptus, corporis superficiem, colorem vocabat. at est benè co lor in superficie. Cuius quidem vt dixi ex Arist. sententia, duo sunt prima genera, nempe niger, & albus. ater vero, color fit quotiens miscetur terra, quam ex Auerr. sententia diximus cor pus esse adeo opacum, quod nihil de perspicuo habet, cum igne turbido. è contra autem albus color, qui fit ex igne claro, & ele mento valde diaphano quod elementum aer est. unde nil miri est, si niger color visionem congreget, candor verò disgreget.","prev":{"citation":"De cometis libri tres 111","label":"COMETIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/111"},"next":{"citation":"De cometis libri tres 113","label":"COMETIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/113"},"credit":{"text":"Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}