{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De cometis libri tres 49","citation":"Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/49.md","author":{"name":"Giovanni Battista Baffi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi"},"work":{"title":"De cometis libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"uocatur quinetiam & Proserpina, quae uox denotat Lunam sub terram esse, & syderum regina bicornis. nam cum Luna signiferum circulum, siue Zodiacum diebus uicenis septenis, & trien te, hoc est, tertia vnius diei parte, quae octo horis constat pertranseat. Vnde cum hoc spatium in se quatuor septimanas comple ctatur; quarum tamen nulla integros septem dies habet; sed uni cuique quatuor desunt horae; hoc est sextans diei. fit ut in hac peregrinatione ut modo bicornis sit, seu falcata, modo paullo plenior, modo plena, modo uacua, modo obscura. ideo uaria sor tita est nomina. at cum sit Luna ut supra diximus ex sua natura opaca, lumenque a Sole recipiat: sequitur ut prout, Sol ipsam aspicit, sic uarias & Luna referat effigies, & figuras. quae tamen octonario numero complentur, nam octo modis à Sole illuminatur. bis nempe in sexta circuli parte, sextilem uocant. bis in quadrato, bis in triente, siue tertia circuli parte, una in oppositione, altera in coniunctione quam rem non minus plene, quam docte diuinissimus Galenus hisce uerbis est complexus. Nouum enim lumen sorritur quum Sole primum fuitur: tanta autem eius portio semper illucescit, quantam Sol aspicit; prorsus autem deficit, lucisque expers redditur, ubi terra suo interuentu, ipsam obtenebrarit. Quapropter à Solis recessu, omnes mutationes substinet. Etenim plena est, cum diametra apparet. aequa por tione diuisa, διχοτομιος graecis appellatur, quum quadrangula est: gibbosa cum triangula: & falcatam spetiem refert, sex angulis praedita. Atque tum primum recens est, cum post Solis congres sum apparet: obscuratur omnino, cum Solis lumen circa eam emergit. Hactenus Galenus.","prev":{"citation":"De cometis libri tres 48","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/48"},"next":{"citation":"De cometis libri tres 50","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/50"},"credit":{"text":"Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}