{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 21","citation":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/21.md","author":{"name":"Giovanni Manardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"lati sunt mutatio (ut ita dixerim) intraneae intestinorum membranulae ad animalis corpus quae quandoque per partes plerumque tota simul excen nitur incredibilem spetiem magnitudinis praebens. Aetius quoque eadem fere scribit ad hunc modum. Latus lumbricus est (ut quispiam di xerit) transmutatio membranulae tenuia intestina introrsum subcingen tis ad animale quoddam corpus. uidentur autem utrique autorem libri de morbis secutis siue ille Hip. siue alius fuerit. Hos ego lumbricos bis ter ue in tota uita sed praecipuae magnitudinis Mirandulae conspexi nec sine magna spectantium admiratione. Inditia quoque latorum & rotun dotum cap. quarto recitata, quae & ipsa ex paulo desumpta sunt, cla te ostendunt, eosdem esse, qui apud Auicennam lati & rotundi, & qui apud Paulum lati absolute dicuntur, Sed priusquam indicia scribamus, aliud quoque circa Auicennae speties notandum uidetur ne forte nomen clatura ipsa imposturam faciat, eos uidelicet, quos Auicenna lon gos uocauit. Hip. & graecos omnes φρογγιλους & celsus teretes appellasse passim in regionibus nostris apparentes, non absimiles uermibus in soetunticetis nascentibus, quos onisculos uulgo uocamus, his ueluti in parerga praelibatis, ad ea accedamus quae desyderas. Rotundos significant, inquit paulus, uentris & intestinorum morsus exigua & aridatussis: sed molesta, non nullis & singultus ad sunt, dor mientes saliunt? & absque ratione eleuantur, aliqui clamitando surgunt ac rursus concidunt arteriae in aequaliter pulsant, febres absque ordine cum extremorum frigore ter quaterue, noctu aut interdiu sine ratione inuadunt: pueri superuacue mandunt, & linguam exerunt dentibus strident conniuent oculis, taciturnitatem diligunt, excitantibus irascuntur, malae per exigua interualla modo rubent modo liuent. si uero aduentriculum procurrunt, nauseam morsus, & in appetentiam faciunt, & si cibum capere patientes cogantur uix deglutiunt, & si quid accaeperint/ euomunt: multas quoque uenter corruptiones ciborum excernit, & instar tympani inflatur, reliquum corpus non ex ratione macrescit. Haec sunt rotundorum inditia, quae tamen non in omnibus omnia quaerenda sed quaedam & potiora. Accidunt autem haec tum ab animalibus ipsis in inte stinis obuolutis, ac morsum inserentibus, cum ex febrili calore ma los uapores ad cerebrum eleuante, ac coaceruata in uentre putrida hu miditate. Haec Paulus de rotundis / quae si his quae ab Auicenna de longis recitantur fuerint collata, non erit dubium eosdem esse qui ab eo longi, & qui a Paulo rotundi nominantur. De latis ita scribit Paulus.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 20-2","label":"CIOANNI. M. PACTO DE ALVI LVMBRICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/20-2"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 22.1-4","label":"22.1 to 22.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/22.1"},"credit":{"text":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur","quality":"ocr"}}