{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 33.9-12","citation":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 33.9-12","ref":"33.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/33.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/33.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/33.9.md","author":{"name":"Giovanni Manardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Haec est ut ego puto Hippomens Quae ut locupletius perpendatur, aphorismi partes diligenter examinemus: & uerba ipsa senis sigillatim percurramus Tenues quaequies hoc loco audire oportet eas quibus uis aliquantis per comminuitur, non, plus tamen quam ut non possit ad consistendi usque nigorem, superesse quarum uidelicet terminum Calenus in Aphons mo praecedenti statuit, dirium modicam exolutionem: Nec tantummono eas quae ad extremum tenuitatis accedunt. sed omnes per quas uirium quaedam exsolutio innascitur: sic. n. intellexisse uidetur ipse Galenus dicens, Ex tali uictus ratione, uires reddi inualidas non mor bi comparatione sed earum uirium quae in tempore secundae aderant uali uidinis, Peccatum uero intelligimus omnem errorem circa aegrotan tem contingentem, siue ratione uictus siue aeris siue affectionem quam piam animi, siue ex assidentium incuria, uel alia quacunque causa. Ita ut etiam aegrotum qui primo paruit mox plenior quam medicus impera uit uictu utitur, in tenui uictu delinquere dicamus. Constat id tum ex ip so Hip. intenui uictu delinquere simpliciter aegrotantes proponente & paulo post uniuersaliter & absolute dicente. omne quodcunque sit, ma gnum fit magisque in paulo plenioribus, tum ex Galeno affirmante eum loqui de omni delicto, omnemque errorem accidentem aegrotanti bus qui tenui uictu reguntur maximum afferre periculum. Et propte tea primam aphorismi lectionem magis laudante; eo quod & alteram circumplecteretur, & generaliorem faceret sententiam. patet igitur quid nomine peccati intelligendum. Coniunctio uero illa, ideo, nobis significat, eos qui tenui uictu utantur, eo maiorem laesionem incurrere quod dum tenuem uictum agunt aliquo pacto oberrant, taciteque & in accessibili illa sua ac foelici breuitate nobis Hip. insinuat, eos non laedi nisi errore aliquo inuoluantur. similis. n. locutio est ac si diceremus sub religiosa uiuendi norma constituti interdum peccant, & propterea maior poe na plectendi sunt, ut.n.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 33.5-8","label":"33.5 to 33.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/33.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/33.5"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 33.13","label":"33.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/33.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/33.13"},"credit":{"text":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur","quality":"ocr"}}