{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 37","citation":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/37.md","author":{"name":"Giovanni Manardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Ne uero quis piam arbitraretur quod detestandi atque abigendi tenuis uictus gratia, prae sentem scripsisset Aphorismum, statim subdidit. Extremis quidem morbis extreme curationes ad exactionem optimae. Quod et Oriba basius notauit. Subiecit quoque / & alios quinque qui hos sequuntur Aphorismos in quibus singillatim demonstrauit, quando tenuissi mus quando plenior, hoc est minus tenuis uictus, esset adhibendus. Neque putandum eum minus nociturum, qui ubi tenuissimo uictu utendum sit, non nihil alimenti concesserit / quam illum qui ubi alimentum sit dandum omnimoda excruciat inedia, sicuti superius Hippocratis & Galeni testimonio probatum est. Haec igitur sunt mi Antoni quae mihi circa huius aphorismi expositionem occurrere. Quarum ut dixi ab initio te iudicem et censorem delegi id probaturus quod abs te proba tum iri cognouissem Vale. C Epistola Tertia Libri Quarti. C Quid intelligendum per Antheram Hippolyto Roscio. Egisse te in multis medicamentis Antherae nomen dicis nec adhuc scire quid nam significet, aliis luteum illud quod medium florentium rosarum interiacet, aliis tubentem ueluti fructum, quem ubi defloruere, in sua spina relinquunt, Antheram nominantibus. Potetam certe petitioni huic tuae breuibus satisfacere, si dixissem, neutrum esse Antheram, apud idoneos enim authores non simplicis medicamenti nomen esse, sed compositionum quas ad oris ulcera Antiqui reliquere. Quarum Plinius. xxiiii. celsus sexto, Dioscoris des primo. Paulus & plerique authores in suis libris meminere. Sed dixisses puto, non te hoc quaerere, sed quam rem hii intellexerint, qui ad alia componenda medicamina, ea utuntur. Non enim uideri rationi consentaneum, ut compositiones hasce in alias compositio nes adhiberi uoluerint, praesertim quum non certi cuiuspiam medicamenti nomen Anthera sit apud enumeratos authores, sed multis communes quae ulcerato ori solent adhiberi. Vt igitur id melius assequare quod desideras, tes est altius repetenda. Antiqui in rosa sex partes, non nomine tantum, sed uiribus quoque et facultatibus diffe rentes, cognouere. Quas a recentioribus fere neglectas, non inutile fuerit recensere. Rosam primo diuidunt in folia, flores / et capi ta, folia in ungues, et id quod exemptis unguibus remanet. In flore aliud semen aliud capillus, in capite aliud cortex aliud calix (ut Pli nii uerbis utar) iutelligitur ungues pars illa candida uocatur, quae capiti de proximo haerens, praecidi a seplasiariis consueuit, thodomeli uel thodo Saccharum reliquo paraturis. Florem luteum illud intelligunt, quod foliis circunquaque ambitur, seperatum in capil lum.i. i tenuuia quaedam fila, et in semen quod sub his filis lanugine quadam opertum, cortice continetur. Caput solidum illud intelligunt, quod foliis et floribus ceu basis substernitur, cuius superior pars ex qua flos et folia prodeunt, proprie caput reliquum calix num cupatur. Differre autem haec non nomine tantum sed etuitibus, Dioscotidis primum testimonio probatur florem in gingiuarum fluctione inspersum, Capita pota in alui profluuiis & sanguinis excreationibus, folia ad alios ab his usus commendantis.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 36.10-12","label":"36.10 to 36.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/36.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/36.10"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 38.1-4","label":"38.1 to 38.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/38.1"},"credit":{"text":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur","quality":"ocr"}}