{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 45","citation":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/45.md","author":{"name":"Giovanni Manardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Habeo & ego, non uno tantum loco, sed pluribus, Hippocratem, quem illis opponam. Primo argumentum capiam ex consuetudine, cuius, magnam esse uim intatione uictus bene instituenda, in primo Apho usmorum libro bis nos monuit, Plurimumque omnibus in rebus pos se, secundo eorumdem Aphorismorum libro demonstrauit, tanti esse dicens, ut ex quae longo tempore consueta sunt, licet sint dete io tae minus molestent insuetis. Quem locum enarrans Galenus consuetudinem aequasse naturae uidetur, cibos & potus consuetos natutam dicens facere aduenticiam. Quod etiam peculiari tractatu de assuetudinibus inscripto, ubenus demonstrauit, cui concordat uul gatum illud Aristotelis dictum, consuetudo est altera natura. Sed & in eodem ipso libro / in quo Ptisana tantopere laudatur, hoc est in eo cuius titulus de ratione uictus morborum acutorum hoc argumento utitur Plippocrates, si in sanorum uictu consuetudo seruanda est, quanto magis in aegrotantibus, innuens (quemadmodum exponit Galenus) ex consuetudinis mutatione aegros plus laedi quae sanos. Et eos adhuc plus / qui acutas patiuntur aegritudines / et propterea subdit idem Hippocrates, malam cibi & potus uictus rationem, modo familiaris sit & assueta tutiorem esse, quam si de repente in aliam meliorem fiat transmutatio. Huic autem uli dicto si addamus prisanam antiquis hominibus secunda ualitudine perfruentibus fuisse in consuetudine non esse his tpibus, praesertimi patrianta, statim constabitur et ea bani Hip. Vsum fuisse, & non male agere eos qui nuncrespuunt. Quorum dictorum alterum per se est manifestum tantum. n. abest, ut ea sani nunc utantur: ut nec etiam inueniatur qui recte parare sciat, ut inferius ostendemus. Vsos uero antiquos, ut Gal. & Dios. taceam, liquet ex celso, eam inter cibos sanorum reponente: Nec se cus ex Plinio, alicae comparante, et antiquiorem, licet non sine error (ut alias scripsimus) existimante. Constat igit prisanam non abre tanquam nostro auo insuetam, ab Italis medicis fuisse, uel penitus pretermissam uel ra ro admodum admissam. Quod non modo ob setuam iam psuetudinem, sed ob eius etiam insuauitatem effecerunt, esse. n. hoc tempore insuauem, manifestum est.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 3-2","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/3-2"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 46.1-4","label":"46.1 to 46.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/46.1"},"credit":{"text":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur","quality":"ocr"}}