{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 8.8-11","citation":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 8.8-11","ref":"8.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/8.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/8.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/8.8.md","author":{"name":"Giovanni Manardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"sub nomine Nucis romanae, de eadem scribens, ait, quod calefacit uehementer in tertio quoque nescio si ulla in res tam uarius tamque parum sibi constans fuit. Nam praeter loca superius allata bis quoque de eisdem rebus non eadem scripsit, capite enim. cccxi. sub nomine hauri confundit ea / quae de Alba et nigra populo a Gale no, & Dioscoride diuersis Capitibus scribuntur. Dicitque haurum aequale / et ad paucam declinare siccitatem nec esse uehementis ca liditatis. Capite. ccclxxiiii. dicit carabe (Quod quidem ipsemet ca pite. eccli. scripserat esse gummi hauri romani (esse, calidum parumper. Et in libello de Viribus cordis / quod est Calidum in primo gradu, quod tamen Gummi Capite, cccxliiii. dixerat calidissimum. Verum dissonantia haec, tam et si ei deroget ceu parum ido neo testi, in ea tamen partes quae Serapioni, & Galeni uulgatae traductioni conformis est, quoniam testes habet secum sentientes eius testimonium penitus reiiciendum non uidetur. Quid igitur iudican dum? Anuni scripturae magis credendum quia graeca est, quam duo bus, & quidem celebratis medicis? profecto uereor ne si pro graeco in hac lite steterimus ab amicis qui nos de graecitate insimulant, iure me rito derideamur. Sed age examinemus An graeco idoneus aliquis te stis subscribat? Inuenio quidem multos Arabes a Serapione recitatos in cap. celxxvi quorum unus temperatae caliditatis cum pauca frigidi tate, alii frigidam, sicut & haliabas affirmant. Verum cum de Succino loqui uideantur, quod ipsi Crabe uel Carabe uocant, & quod falso gummi populi rentur, fabuloso scilicet errore, a Plinio & a re ipsa iam diu Explosos parum dignos se monstrant, quibus credatur. Consulen dus igitur naturae codex, cui refragari nec possumus nec debemus, Hoc est populus ipsa, quam utique non necesse est nos qui propter Eri dani ripas degimus a longinquo petere.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 8.4-7","label":"8.4 to 8.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/8.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/8.4"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 8.12","label":"LIBER PRIMVS EPISTOLA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/8.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/8.12"},"credit":{"text":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur","quality":"ocr"}}