{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales x","citation":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales x","ref":"x","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/x","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/x.md","author":{"name":"Giovanni Manardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Neque enim cum Serapione conuenit, Tripoluim intelli gente. Nec cum Dioscoride, radicem pityusae sic uocante folio enim haec pini, illud Isatidis constat, non ferulae. Sed neque id pingere uidetur quod passim in officinis nunc pro turbit uenditur, si quidem ut a fide dignis intellexi, ex planta accipitur quae solio myrti constat. Alia per multa possem addere sed satis haec sunto ad eius autoritatem conuel lendam. Atque ut id demum constet, ad extirpandos receptos erroresnecessarium esse libros, non solum cudere sed et innulgare cum paria sint nihil scribere uel quae scripseris non edere, Nulliusque nomini quam tum ueritati, deferendum, Quando & Galenus Hippocratem, cui sun mopere afficiebatur, saepe numero perstrigit. Modus autem hic scriben di per epistolas praeter id quod uitari uix potest, interpellantibus ami cis, non est nouus. Archigenes Galo teste. xi. libros Epistolarum medi cinalium scripsit. Et Themison Paulo teste, ad minus decem. Consilia etiam a recentioribus uocata, non aliud certe sunt quam Epistolae. Ne mo autem mihi uitio det, si homo in latio natus latine aliquando lo qui uideor, quod si non plane assecutus sum, uitio temporum excusandus uenio, quae talia fuerunt, ut non potuerint bonae artes disci nisi a Barbaris & libus & professoribus alioqui nec latinam linguam discei sed medicinam cupientibus haec scripta sunt. Quod uero excu denda haec formis permiserim, non famae aucupandae gratia fuit: quum in his plus laboris a bonis cognoscendum, quam ingenii scirem ab aliis uitu perium & derisum, non laudem expectarem. Sed quia quasdam ex eis me inscio non sine multis erroribus, publicatas uideram? Ideo uetus meum institutum nihil hoc modo inuulgandi, quod saepe tecum conmunicaueram, mutare coactus sum. Quod nec fecissem, nisi sperarem aliquos bonae mentis iuuenes, ex harum lectione ad meliorem frugem excitandos Aliquosque seniores, uel hoc saltem ex harum lectione posse lucrari, non esse omnia, nec omnibus, nec passim credenda. uale. Ex laurino panoniae supioris ciuitate, pridie idus Sextiles. M. D. XVIII. CEpistola secunda Io. Mar.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales ix","label":"LIBER PRIMVS EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/ix"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales xi","label":"LIBER PRIMVS EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/xi"},"credit":{"text":"Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur","quality":"ocr"}}