{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lactis physica analysis 121","citation":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/121.md","author":{"name":"Giovanni Nardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi"},"work":{"title":"Lactis physica analysis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Idcircò laudantur à veteribus moderatae exercitationes in Nutricibus, non tamen quas imponit Aeginetae magni nominis Vir, ratus singulo mane antè cibum fricari debere pectus, & mammas; quùm tamen Paulus dicat, Et laboret per manus, & humeros. Quod ersi euidens, 1. de Re Med. c. 2. dilucidat tamen, & molam vesset, & texat, & Synop 1. puerum vinis gestans circumferat. Quibus dum subscribit Oribasius, omnem eliminat haesitanuam. Nutrix manus, & humeros exerceat, id quòd molendo, texendoque faciet. Ita vt nullus dubio locus sit reliquus, exerceri debere, non autèm fricari partes Nutricis superiores. Huius verò praecepti causam existimo, quoniam iugi agitatione partes hae incalescentes, attrahunt obsequens alimentum, nullaque extorsione ditant mammarum promptuarium. Quę tandem educutur maximè Lac afficiunt: insigniora verò sunt Semen, & Menstruum, eaque vel suppressa, vel nimis An pręstce fluentia, ne recenseam coctionum diurna excreLactantem menta, vtpotè non controuersa. Ancipites obmenstruas hab re pur seruo Auctores, an menstruas habere purgatiogariores. nes Lactenti conducat necne? Qui affirmatiuam tuentur partem, expectant hinc maiorem Lactis puritatem, defaecato iam sanguine, vniuersoque L. Mere. corpore recrementis exonerato. Qui verò mor dicùs negatiuę haerent, obijciunt turbationem, quam natura perpetitur singulis mensibu, Nutrici, & proli incommodam, atque suspectam Quae verò secundo loco ab eis ponuntur, vt consuetam Dialeticae ignorantiam praeseferunt, sic Delio aegent enarratore. Quibus menses non fluunt, inquiunt, id profectò necesse non est, siquidem natura non tentat. Tam quàm hatuta nunquàm aberret, suoue fine impedita frustetur? Accedit quòd non in omnibus, nec omni paritèr tepore Lactantibus erumpant menstrua nequè primis mensibus, depurato iam abundè corpore per puerterium; neque foeminis exangnibus, atque exuceis, verùm plethoricis, calldioreque sanguine abudantibus.","prev":{"citation":"Lactis physica analysis 120","label":"CAP. XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/120"},"next":{"citation":"Lactis physica analysis 122","label":"CAP. XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/122"},"credit":{"text":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis","quality":"ocr"}}