{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lactis physica analysis 162","citation":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/162.md","author":{"name":"Giovanni Nardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi"},"work":{"title":"Lactis physica analysis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Celebrant omnes Lactis dulcedinem, vnus Plinius negare videtur Lacti dulcem saporem, sed quendam peculiarem ipsi assignat At qui attentè verba eius considerat non à dulci relegat verùm mistum quid Lac sapere indicat. En ipsum loquentem. Si quidem inest ei, quod tamen iurè dici non potest dulce, & pingue, & suaue, obtinente lenitate, quae ipsa succedit in saporis vicem. Non solis contenti sensuum indicijs optimi Auctores, indagant quinetiàm Lactis probitatem ingeniosis argumentis. Antiquissimus mos erat, vt refert Dioscor. quem sequuntur Paulus, Oribasius, Auicena. Pollicis vngui destillare, dumque ad lucem consideratur, inflectendo, neque citò, neque tardè diffluit. Constantinus Caesar Lac probat, An aquam habeat iunco acuto immisso, & extracto, Lacteque ad vnguem instillato. Si enim citò ab ipso defluxerit aqua, commistum sit, si verò permanserit in vugue, integrum existit. Acrius. Tenuitatem ac crassitiem, lubricitatem, ac lentorem ex vngue probabimus, si enim gutta eius vngui instillata non decurret, nec velut mel, aut gluten adhaerebit, Lac honum esse iudicamus. Refert verò quorumdam experimentum, qui pilo probitatem Lactis exami nant. Nam si pilus Lacte madens suspendatur, & Lac delabitur, aut vni parti guttula adhaeret, Lac reprobandum est, si verò totum pilum circumsidet, optimum esse confitemur. Ma defacit quinetiam lintea Lacte, vt exiccata ob seruet proquè coloris natura conijcit Lactis in dolem. Confert & obseruatio profectus infantis, & valetudinis ipsius Nutricis: Lac enim vitiatum, maminarum vasa exulcerat, non secusac in reliquis partibus vitiati humores, peculiares destillationes efficiunt. Salsa enim lachryma oculum mordet, & acres excrementitię superfluitates intestina erodunt. Ita & Lac in mammis vitiatum scabiem, panos, & papillarum eruptiones producit. Tandem verò appositissimo hoc assequuntur experimento. Infundatur Lac in Vas vitreum, & Coaguli moderata copia imittatur, ac digitis conteratur, quousque glacietur. Tunc considera, an Casei minùs in ipso sit, quam Seri. Tale enim Lac inutile est, contrarium verò concoctu difficile. Optimum verò est id, quod vtrumque habet moderatum CAP. XLII. Non derogare Lactis perfectioni facilem Alterationem.","prev":{"citation":"Lactis physica analysis 161","label":"CAP. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/161"},"next":{"citation":"Lactis physica analysis 164","label":"CAP. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/164"},"credit":{"text":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis","quality":"ocr"}}