{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lactis physica analysis 169","citation":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 169","ref":"169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/169.md","author":{"name":"Giovanni Nardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi"},"work":{"title":"Lactis physica analysis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Aquae autem species talia, vnum, trina, Seram, & totaluter quaecumque nullam, aut paruam habent hypostasim, non propter vis cositatem. Quibusdam enim causa, non substandi dliquid viscositas, sicus oleo, aut pici. Alex. in Comen. inquit. Vistosa enim, non an eo quòd in ipsis parùm habent dem hypostatico tale quid non patiuntur, verùm ex eo, quòd propter viscositatem sibi annexam aliquid substantiae continent, ita quòd ab humido, quod ipsis est, absolui, ac separari non possunt. Conducit & vocis etymon, quandò obseruabat Gal. 2. de I. aff. in disputatione aduersus Archigenem holismon, seu viscidum illud esse, vt cuius vna parte tracta potest per ipsam reliqua illi continua simul attrahi. Poterit igitur Butyrum, vt priores partes continere, sic & posteriores irretire, atque coercere. Attamèn vt liberè fatear, plurima sunt, quae me alienant ab hac sententia. Primum, quòd parùm consentientem obseruo Philosophi placitis, sat enim glutinatur siccum humido, nulla intercedente visciditate, vt abundè disputauit in Meteoris: humidum enim sicco causa est vt termis 4 meteor. netur, & vtrumque vtrique velut gluten sit. Insuper, vt contineri est materiae, sic continere est munus formae. Neque sat video, cui officium impendat Butyrum: sibi neque necessarium, iam enim omnia naturae quadam propensione ad simile feDig. feruntur, atque congeneri. iungi satagunt. Aqua verò, & oleum simul non coeunt, prout nec serum, vel Butyrum, ob naturae diuersitatem. Supernarit enim hac semper prae aeris dominio, vixque Seri lambit superficiem. Gaseo tandem, acque conducit: Et primum, etsi Casei friabilitatem, emendat Butyrum, plurimùm abest, vt eius coagulationem impediat: praetereae nunquàm coagularetur Caseus, quoniam semper madens.","prev":{"citation":"Lactis physica analysis 168","label":"CAP. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/168"},"next":{"citation":"Lactis physica analysis 170","label":"CAP. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/170"},"credit":{"text":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis","quality":"ocr"}}