{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lactis physica analysis 225","citation":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/225.md","author":{"name":"Giovanni Nardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi"},"work":{"title":"Lactis physica analysis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Quae verba, praeter id quod absurditatem includunt (non enim Quum est animatum nisi potentia, sique non fuerit subuentaneum) illud etiàm accedit, quòd omne animal robur praeberet: quùm multatantùm conferant leuissimam, atque imbecillimam materiam, quamquàm plus alimenti sit in Carne, quàm in vllo alio. Quapropter, vel ptiscis temporibus γίνεσις geniturae aequipollebat, vel si quae conijcimus minùs constant, necessanò eius vice γνὴ tibi restituendum. Sic integro sensu, auctore dignam habebimus sententiam, ipsique consentientem, Qua robustum quid habent, quia genitura sunt, & semen animalis. hoc autem alibi dixit ἰσχυρότατον, robustissimum: eorum, quę e corpore secernuntur. His praelibatis, facilis erit nostri contextus explanatio, Caseus robustus est, quia proximus generationi. Non enim longissimè abest à seminis natura Caseus, quùm sit Lac coagulatum. Lac verò vt dicebamus, proximo genere cum semine comunicat; est enim vtrumque vtilis superfluuitas. Quod si robustissimum est semen, per regulam vulgatam, quae sunt eadem inter se, sunt et àm, & vni tertio, Caseus ipsi proximus, robore pollebit. Sequitur in contextu. Alit autem, quia carnosae reliquia sunt Lactis. Fateor, dùm non occurreret commoda huius partis expositio, vereretque mendum in contextu, mecum aliquandò sic restituisse. Alit autem, quia carnium reliquiae Lac. Ea primùm ratione, quam superiùs adducebamus, deindè quod Auctor proportionem agnoscat inter Lac, & sanguinem, interque haec, & Carnes. At verò quandò religiosè sempèr contextum seruandum esse duxerim, ideò proposita verba. sic explico, vt probet Hippocrates alere Caseum, primò, quia est Lactis, cuius altionem nemo controuertit, secundò, quia Caseus est Carnosa Lactis subsidentia, sic enim verto illud ὑπόλοιποι.","prev":{"citation":"Lactis physica analysis 224","label":"224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/224"},"next":{"citation":"Lactis physica analysis 226","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/226"},"credit":{"text":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis","quality":"ocr"}}