{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lactis physica analysis 255","citation":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/255.md","author":{"name":"Giovanni Nardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi"},"work":{"title":"Lactis physica analysis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"reluctetur Galeno vetustiori, sciat rem sibi futuram cum Hipp. & contemperaneo Herodoto, quorum alter, & nomen, & modum exactè prosequitur, quòd sui erat muneris, ad similitudinem confirmandam, alter verò ex proposito rem tractans, atque explicans haec habet. Postquàm emulxere Lac, in concaua vasa lignea diffundunt. His circumpositi cęci, Lac agitant, cuius quod summum est delibatur, praeciosiusque habetur, vilius autem, quod subsidet. Obscuram interim sugillo Cardani diligentiam, qui deponit, Butyrum optimum praebere corpori alimentum, multum, leue, tem peratum, putrefactioni minimè obnoxium, om nibus membris alendis vtile, gustu suaue, ventriculo idoneum; praestaet vero haec, inquit Cardanus, & vt cibus. Mox verò dicit, Butyrum alimentum esse optimum, Butyrum ipsum tamen non esse bonum cibum. In quibus, praeter notam contradictionem, noua introducitur distinctio inter cibum, & alimentum, quam quidem neque rogatus admittam, inque scientiarum album introducam. Ad aliquid enim haec sunt, nimirùm ad eucratum corpus, quod nutriri debet, neque bonus potest ille dici cibus, qui non optimum praebeat corpori alimentum. Sanguinem dubio procul multiplicat moderatus Butyri vsus in corpore temperato, non secusac in calidior temperamento biliosum generat. At verò illud mirari subit, quod notant passim Auctores, cur qui frequenter Butyro vescuntur, crudis redundent humoribus, quùm calidum ipsum sit, vel saltèm temperatum, coctioni non reluctans, optimique vt dicebamus, alimenti? An quoniam ob substantię indolem ventriculi to nu saxat, atque dissoluit. Neruosa etenim quaeque vnguine flaccescunt, atque laxantur. Quaproptèr hinc hebetatis tunicis, neque calor, aptissimam alioquin, afficere materiam, neque corrugari, neque amplexu compraehendere stabili stomachus valet. Quod superest, ab imperfecta actione mutilus emanat effectus, proque coctione inquinatio, vel cruditas consequitur. CAP. LXI. Quibus medeatur Butyrum affectibus. OEquitur & indolem sui Auctoris nostrum, Butyrum, proque Lactis praestantia, & incolumitate iniunctis satisfacit officijs.","prev":{"citation":"Lactis physica analysis 254","label":"CAP. LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/254"},"next":{"citation":"Lactis physica analysis 257","label":"CAP. LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/257"},"credit":{"text":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis","quality":"ocr"}}