{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lactis physica analysis 32","citation":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/32.md","author":{"name":"Giovanni Nardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi"},"work":{"title":"Lactis physica analysis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Nemini dubium esse reor, quòd si Lac ex sanguine gignitur exiguam, vel paucissimam, vt ille vertit, in mammillis mutationem adeptum laboriosam exclu dit, atque diuturnam nouae substantiae generationem. Accedit, quod si coctio, per quam in esse constituitur, genus habet alterationem, ineuitabile quin etiam erit in specie constituta: neque minùs absurdum hoc esset negare, quàm animal esse corpus, vel substantiam. Coctioni alterationem praefecit Philosophus in Probbl. eandemque opinionem seruare visus est in libb. Meteor. vbi ex professo coctionis Naturam inuestigat, atque definit, Quamquàm etenim nouo perfectionis vtatur nomine, notant vnoquoque in genere dari summum quid, atque eminens, quòd forsan coctio assequitur. Conferam & ego in placiti confirmationem, perfectum, illud dici, cui nihil deest; vel igitur omne substantialiter nunc mutatum dicendum est perfetum, quòd tamen obseruationi repugnat (etenim multa reseruantur venientibus annis) vel so li alterationi propriè competet nomen perfectionis, ijs gradibus acquisitum, qui subiectum semper denominent, quod priori instantaneae repugnat mutationi. Imperfectum proprio loquendi modo quis dicet hominem, vel equum? balneum imperfectè calidum dicere non verebor; nam & si multi adhuc supersint acquirendicaliditatis gradus, calidum tamen actu experior, & praedico.","prev":{"citation":"Lactis physica analysis 31","label":"LACASSIMISICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/31"},"next":{"citation":"Lactis physica analysis 33","label":"LACASSIMISICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/33"},"credit":{"text":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis","quality":"ocr"}}