{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lactis physica analysis 59","citation":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/59.md","author":{"name":"Giovanni Nardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi"},"work":{"title":"Lactis physica analysis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Quoniam autem humidam quidem benè terminabile, sictam autem difficilè terminabile, humidum enim sicco ausa est, vt terminetur, & propter hoc ex ambobus ist terminatum corpus. Alexander in Commen. egregiè, Rem explicat siccum ab ipsa mistione cu humido posse terminari accipit, & alterum alteri ex mutua permistione sit, sicut gluten. humidum nemque causa est ipsi sicco, vt consistat, & non ampliùs elabatur, siccum verò humido, vt non dispergatur, ac diffluat, sed consistentiam accipiat. Appositissimè tandem concludit. Et propter hoc omne constans, & terminatum corpus ex ambobus est, ex humido scilicet, & sicco, ità quod si haec impermista accipiantur interminata existent. Expectant haec actiuorum praesentiam, à calido namque, & frigido constant corpora, ijsque necessariò participant, quae mista, & temperata. Nouum non est com. loc. cit. calorem, & frigiditatem cum moderatione quade GenAnim. dam efficere generationes, neque cuiquam dubium, innatum calorem, qui coctionem absoluit, frigidi aliquatenus participem esse, quippe l. de Tr. Ri ercalido, & frigido temperatus. Sic miscentur in coctione actiua passiuis, postque mutuas altetationes, nouam in naturam vniuntur. Certissimum hunc coctionis modum non ignorauit li. de Vet. Hipp. immo primus omnium, qui extent, moMed. nuit fieri coctionem, Ex permistione, temperaturaque mutua, tantùmque posse mistionem in ho mine, vt reliqua omnia, quantò pluribus miscentur, tantò mitiora, ac meliora fiant. Quod vberiùs nos, atque opportuniùs absoluemus, Deo dante, in Noctibus Genialibus in explicatione contextus, Mistio increscentes morbos soluit. Sic procedit coctio, vt forma potiatur substantiali. CAP. XIX. Animaduersiones causarum, quibus consistit humidum, coctionem esse ab vno, neque comunem pati definitionem.","prev":{"citation":"Lactis physica analysis 58","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/58"},"next":{"citation":"Lactis physica analysis 60","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/60"},"credit":{"text":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis","quality":"ocr"}}