{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lactis physica analysis 61","citation":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/61.md","author":{"name":"Giovanni Nardi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi"},"work":{"title":"Lactis physica analysis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Errant igitur, dum ambabus tribuunt, quod vni debetur. Labuntur in super humido assignantes illud terminari, denegatis sicco debitis partibus. Et verò maiores, ni fallor, ambit, atque obtinet, quum humidum neque matuiari, neque consistere vnquam possit absque sicco, impensioremque huic tribuat operam calor terminum indicens, ob innatam alieni termini repugnantiam. Vtrisque igitur, vt supra dicebamus, terminari, debetur vtraque in specie coctionis, verùm diuersa ratione, atque modo quàm hi comminiscantur. Terminantur in vera coctione passiuae in gratiam formae substantialis, in notha terminatio est vltima forma, ad quam properant. Modus quin etiam euaporationis humidi, quem ponunt, suspectus videtur neque is tamen sum, qui pernege euaporari aliquando in coctione humidum; praesertim si ineptum, vel obuium extraneo calori. At quod assequi fuit ipsis perdifficile, iam pridem, si attendissent, monuerat Praeceptor, obseruauerat Aphi odis. in Comento. Ex spirituosis igitur, siuè aereis aquosa, inquit, fieri ea, quae maturationem patiuntur. Crassius enim redditur ex transmutatione in aquam, ac conpingitur spiritus: ex aquosis rursus terrea per consistentium ifiunt. aquosa enim quanto mugis consistunt, ac crassitiem accipiunt, tanto magis dicuntur concoqui. Ex ijs, ni fallor, satis patet, linmidi terminationem, atque consistentiam, quocumque tandem perficiatur modo, non esse finem. vel genericum illud, in quibus vtraeque conueniunt coctiones, Non ignoro nobiles Auctores plures aptasse descriptiones parùm foelici euentu, qui enim fieri potest, vt non vniuoca rectè definiantur, vel ex aequo praedicetur quid de eo, quod dicitur secudum priùs, & posterius. Proinde neque minim videri debet, si scopulo illi impingant oculatis simi Viri, vt vel minùs significantes, qualis illa Fernelij, Mutatio in naturae conuenientiorem statum, vel nimis vni speciei addictas, qualis illa Galenica ab Argenterio celebrata, vel remotas nimis atque communes assignent differentias, vt quae traditur à Galeno, non animaduertente Af genterio, Est autem vniuersalius scilicet significatum, cum natura causis fortior fuerit, permutaue ritque eas prae suo robore. Si quis verò me iudice certet, Aristotelicam praeferet. Accidit autem omnibus hoc pati, quum victa fuerit materia, & humiditas, haec enim est, quae terminatur ab ea, qua in natura caliditate. CAP. CAP. XX. Satissit argumentis probantibus. Lactis generatio: nem esse alterationem. is peroratis de coctionis natura, peruium iam erit vnicuique discernere, quo sub genere Lactis ex sanguine generatio locari debeat. Etenim quum mutatio huiusmodi fiat per coctionem, legittima autem coctio, vt abun dè probauimus, properet in formam substantialem, consequens profectò erit, Lac similem nancisci formam, neque sub alteratione continem.","prev":{"citation":"Lactis physica analysis 60","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/60"},"next":{"citation":"Lactis physica analysis 62","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/62"},"credit":{"text":"Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis","quality":"ocr"}}