{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 100","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/100.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"1 Cum dixit Abucate Auenam animam esse supra tempus, intelligendum est deanima absoluta secundum substantiam, praescindendo ab om ni operatione quae competit ei in quantum est anima. 2 Cum dicit Abucaten, omnis anima nobilis tres habet operationes, diuinam intellectualem & animalem, ita est intelligendum, quod primam habeat per imaginem proportionalitatis, secundam per formalitatem participationis, tertiam per proprietatem essentialitatis. Cum dixit Abucaten, omnem causam primariam plus influere, perplus intelligas eminentiam modi causandi & intimitatem eius quod in re producitur. 4 Quamuis dicit Abucaten, quod esse quod est primum creatum, est su per intelligentiam, non credas tamen illud secundum hypostasim esse dis stinctum ab intelligentia. 5 Cum dixit Abucaten, causam primam superiorem esse omni narras tione, non tam propter id habet ueritatem quod primo affert, quia scilicet causam ante se non habet, quàm propter id quod secundario innuit quia omneintelligibile unialiter antecedit. 6 Quod dicit Abucaten, intelligentiam esse substantiam qnae non diuiditur, maximè est uerum, per indiscretam in ea intelligibilium ad inuicem penetrationem. 7 Ex praecedenti conclusione potest haberi, quomodo intelligendum essdictum Ahucaten, quod omnis intelligentia est plena formis. 8 Per ultimam propositionem Abucaten possumus intelligere, quid sibi uelit illa diuisio, quam fecit Plato in principio tractatus Timaei, & possumus scire, quod sub ea non comprehenditur anima nisi per uiam extre malis combinationis. Ex antepenultima propositione Abucaten colligi potest, quod declinare plus ad sensum quàm ad intellectum, non est animae ut anima est, sed ut cadens est. 1o Cum dicit Abucaten intelligentiam ut diuina est regere res, intellis gendum est de regimine statuitiuo non ordinatiuo, qui ei competit ut intelligentia est. Conclusiones de Mathematicis secundum opinionem propriam num. LXXXVI Mathematicae non sunt uerae scientiae. Si felicitas sit in speculatiua perfectione, mathematicae non faciunt ad felicitatem. Mathematicae scientiae non sunt propter se, sed ut uia ad alias scientias quaerendae. 4 Sicut subiecta mathematicorum si absolutè accipiantur intellectum nihil perficiunt, ita si ut imagines accipiantur superiorum immediatè nos ad intelligibilium speculationem manu ducunt. 5 Sicut dictum Aristotelis de antiquis dicentis, quod Ideo errarunt in physica 1ol physica contemplatione, quia mathematicè res physicas tractarunt, uerum esset, si illi materialiter mathematica non formaliteraccepissent, ita est uerissimum modernos, qui de naturalibus mathematicè disputant, naturalis philosophiae fundamenta destruere. 6 Nihil magis nociuum Theologo, quàm frequens & assidua in mathematicis Euclidis exercitatio. * Sicut medicina mouet spiritus principaliter ut regunt corpus, ita mu sica mouet spiritus ut seruiunt animae8 Medicina sanatanimam per corpus, musica autem corpus per animam. 9 Per Arithmeticam non materialem sed formalem, habetur optima uia ad prophetiam naturalem. 10 loachim in prophetijs suis alia uia non processit, quàm per numeros formales. 11 Per numeros habetur uia ad omnis scibilis inuestigationem & intellectionem, ad cuius conclusionis uerificationem polliceor me ad infrascri ptas 74. quaestiones per uiam numerorum responsurum.","prev":{"citation":"Opera omnia 99","label":"99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/99"},"next":{"citation":"Opera omnia 101","label":"101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/101"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}