{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 11","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/11.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Caput I. ATVRALES Philosophi qui de natura rerum corruptibilium disserunt, de principijs earum sic statuunt in uniuersum, esse materiam rudem, formarum expertem, idoneam quidem omnibus formis suscipiendis, sua tamen na tura omnibus priuatam. Quarae praeter materiam, priuationem etiam faciunt principium rerum naturalium. Adiecit Auerrois esse materiam trino dimensu, in longitudinem, latitudinem, altitudinemque protensam, ne, scilicet, res corporeae de incorporeo subiecto fieri dicerentur. Tumafferunt transmutantem causam quam uocant efficientem. Cuius ui tractata materia, quod est potentia actu, fiat aliquando quemadmodum mollis cera & indefinita ductu manus atque tractu in diuersas figuras pro tractantis arbitrio transformatur. Quoniam autem nihil natura temere agit, sed boni alicuius consequendi gratia finalis causa se statim infert, & proximus quidem finis agentis causae forma est quam de materiae gremio eruit. Hoc enim illa consilio agit & uersat, ut ad perfectum habitu formae illam perducat, unde & forma tertium principium ab Aristotele statutum: Haec autem de materiae sinueduci non potest, nisi affectae prius & praeparatae congruis qualitatibus. Circa quas totus opificis labor, tota actionis mora consumitur: ipsa, scilicet, specie indiuiduo momento quasi praemio laboris statim effulgente. Opificem ipsum causam potius quàm principium uocant Peripatetici. Diuinorum autem memores semper diuini Platonici admonitos nos uolunt naturales agentes causas, & si solae appareant nobis quae corpora agant, forment & transmutent, haud tamen primarias esse causas eorum quae fiunt, sed instrumenta potius diuinae artis cui obediunt & famulantur. Quemadmodum fabri manus & si ipsę totam domus materiam, ligna, lapides, cementa, componant, ordinent, & transmutent, nihilque uideatur praeter eas cui factura domus accepta referatur, nouimus tamen organum illas esse obediens & seruiens quae constituta in animo architecti domum quam simul concepit particulatim digerit explicatque insensibili materia, hinc factum ut ipsi duas causas adijciant organicam & exemplarem. Quod neque negant Peripatetici: Immo confirmant apud quos tritum illud: Omne opus naturae opus esse intelligentiae. Haec sunt quae in commmune dicuntur de rebus COPS corruptibilibus, quae omnia ita in opere primi diei complexus est Moses ut neque certius neque aptius de his quicquam dixerint Philosophi probatissimi.","prev":{"citation":"Opera omnia 10.5-7","label":"10.5 to 10.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/10.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/10.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 12","label":"CAPVT SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/12"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}