{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 112","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/112.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"51. Sicut fuit Luna in Salomone, ita fuit plenus Sol in uero Messia, qui fuit lesus, & de correspondentia ad diminutionem in Sedechia potest quis coniectaresi profundat in Cabala. 52. Ex pręcedenti conclusione intelligi potest, cur euangelista Matthaeus in qua tuordecim illis generationibus ante Christum quasdam dimiserit. 53. Cum fieri lucem nihil sit aliud quàm participare lucem, conueniens est ualde illa Cabalistarum expositio, ut in li, fiatlux, per lucem speculum lucens intelligamus, & in li, facta est lux, speculum non lucens. 54. Quod dicunt Cabalistae, beatificandos nos in speculo lucente reposito sanctis in futuro seculo, idem est praecisè sequendo fundamenta eorum, cum eo, quod nos dicimus beatificandos sanctos in filio. 55 Quod dicunt Cabalistę lumen repositum in setxuplo lucere plus quàm lumen relictum, mirabiliter conuenit Arithmeticae Pythagoricae. 56 Qui sciuerit explicare quaternarium in denarium, habebit modum si sit peritus Cabalae deducendi ex nomine ineffabili nomen 72. literarum. 57 Per praecedentem conclusionem potest intelligens in Arithmetica for mali intelligere, quod operari per Scemamphoras est proprium rationalis naturae. 58 Rectius foret illud Becadmin, quod ponit glosa Chaldaica super dictionem Bresit, exponere de sapientialib. ideis, quàm de triginta duabus uijs ut dicunt alij Cabalistę, utrunque tamen est rectum in Cabala. 59. Qui profundè considerauerit quadruplicem rerum statum, primo unio nis & stabilitate mansionis, secundo processionis, tertio reuersionis, quar to beatificę reunionis, uidebit literam Beth cum prima litera primum, cum media, medium, cum ultimis, ultima operari. 60 Ex pręcedenti conclusione potest contemplatiuus homo intelligere, cur lex Dei à Beth litera incipit, de qua scribitur, quod est immaculata, quod erat cum eo cuncta componens, quod est conuertens animas, quod facit dare fructum in tempore suo. 61 Per eandem conclusionem sciri potest, quod idem filius qui est sapien tia patris, est qui omnia unit in patre, & per quem omnia facta sunt, & à quo omnia conuertuntur, & in quo demum sabbatizant omnia.","prev":{"citation":"Opera omnia 111-2","label":"111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/111-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/111-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 113","label":"113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/113"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}