{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 113","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/113.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"62 Qui profundè considerauerit nouenarium beatitudinum numerum, de quo apud Matthęum in euangelio, uidebit illas mirabiliter conuenire nouenario nouem numerationum, quae sunt infra primam, quae est inaccessibilis diuinitatis abyssus. 63 Sicut Aristoteles diuiniorem philosophiam, quam philosophi antiqui sub fabulis & apologis uelarunt, ipse sub philosophicae speculationis facie dissimulauit, & uerborum breuitate obscurauit, ita Rabi Moyses Aegyptius inlibro, qui à Latinis dicitur dux neutrorum, dum per superficialem uerborum corticem uidetur cum philosophis ambulare, per latentes profundi sensus intelligentias mysteria complectitur Cabalae. 64 In textu, Audi Israël dominus Deus noster dominus unus, rectius est ut intelligatur ibi collectio ab inferiori ad superius, & à superiori ad inferius, quàm ab inferiori ad superius bis. 65 Rectius est, ut Amen Tipheret dicat & regnum, ut per uiam numeri ostenditur, quàm quod dicat regnum tantum, ut quidam uolunt. 66 Ego animam nostram sic decem Sephirot adapto, ut per unitatem suam fit cum prima, per intellectum cum secunda, per rationem cum tertia, per superiorem concupiscibilem cum quarta, per superiorem irascibile cum quinta, per liberum arbitrium cum sexta. & per hoc totum ut ad superiora se conuertitur cum septima, ut ad inferiora cum octaua, & mixtum ex utroque potius per indifferentiam uel alternariam adhaesionem quàm simultaneam continentiam cum nona, & per potentiam qua inhabitat pri mum habitaculum cum decima. 67 Per dictum Cabalistarum, quod Coeli sunt ex igne & aqua, simul & ueritatem theologicam de ipsis Sephirot nobis manifestat, & philosophi cam ueritatem, quod elementa in coelo sint tantum secundum actiuam uirtutem. 68 Qui sciuerit quid sit denarius in Arithmetica formali, & cognouerit naturam primi numeri sphaerici, sciet illud quod ego adhuc apud aliquem Cabalistam non legi, & est quod sit fundamentum secreti magni lobelei in Cabala. 69 Ex fundamento praecedentis conclusionis sciri pariter potest secretum quinquaginta portarum intelligentiae, & millesimae generationis, & regni omnium seculorum. 70 Per modum legendi sine punctis in lege, & modus scribendi res diuinas, & unialis continentia per indeterminatum ambitum rerum diuinarum nobis ostenditur. 71 Per id quod dicunt Cabalistae, de Aegypto, & attestata est experientia, habemus credere, quod terra Aegypti sit in Analogia & subordinationis proprietatis potentiae. 72 Sicunt uera Astrologia docet nos legere in libro Dei, ita Cabala docet nos legere in libro legis.","prev":{"citation":"Opera omnia 112","label":"112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/112"},"next":{"citation":"Opera omnia 113-2","label":"NONINGENTARVM CONCLVSIONVM IOAN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/113-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/113-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}