{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 128","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/128.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Quam opinionem ego iudico sic intelligendam, & sic intellectam iudico, non solum non haeres ticam, sed etiam probabiliorem sua opposita, & est quòd etiam si finitas uel limi tatio naturae separatae, sit ei ratio non essendi ubique. aut ratio, quòd si sit in uno loco, non sit simul in alio totali, & in utroque per naturam. non tamen est, ratio essendi simpliciter in loco ipso substantiae separatae, sed eius effectus uel operatio, capiendo operationem pro omni habitudine ad corpus uel lon cum habente se per modum operationis actiuè uel passiue. alia ab habitudine pręsentialitatis loci, & hoc intelligendo de facto non negando, alium modum possibilem descensus uel locationis animae separatae ut dico in sequen ti conclusione, qui tamen modus est nobis ignotus. Hanc ego opinionem sequutus, in conclusione mea, dico Christum fuisse in inferno solum per effe ctum: quia ex quo non fuit ibi, nisi secundum animam, dicendum est secundum opinionem istam, quòd sicut substantiae corporeae non competit, fuisse alicu bi commensuratiuè, nisi per quantitatem, ita illi animę non competebat esse in inferno, ubi creditur fuisse, nisi per effectum & operationem. sed sicut ratio praesentialitatis animabus sanctorum patrum fuit habitudo ad illum locum habens se per modum operationis transeuntis, sicut erat detentio & alligatio ad illum locum, donec aperta ianua à redemptore extraherentur: ita ratio praesentialitatis animae Christi, fuit operatio quam ibi est operatus, & quod illa fueritur mens mea, & quòd hoc praetendant uerba conclusionis meae infra manifestabo, ubi declarabitur conclusionem in se etia de uirtute sermonis, & secundum uim uerborum, non esse haereticam iudicandam. Vtra autem opinio sit uerior, de modo essendi in loco substantiarum separatarum, Scotistarum scilicet, an eorum quos sum sequutus, ego non determino, hoc tantum dico, à tot tantisque magistris doctoribusque Catholicis, & doctrina & sanctitate celebratissimis creditam esse opinionem meam, & habitam pro uerissima: ut longè magis temeraris judicandi sint, si qui sunt, qui opinionum doctorum tàm probatorum, pro haeretica aut haeresim sapiente audent iudicare, quàm ego, qui authoritatem ueterum illorum theologorum iuniorum determinationibus anteponam. Hanc enim opinionem quam ego sequor, licet assertiuè tenet, non solum Durandus, sed & Bernardus de Gannaco in impugnationib. Henrici quolibeto secundo. tenet Thomas Anglicus in quolibetis suis. tenet Herueus Britonis in suo secundo sententiarum. tenuit & beatus Thomas in primo sententiarum, licet alibi deinde uideri lub Apologia. uideri potest sequi aliam opinionem. Tenet Archiepiscopus Malphitensis in suo secundo. tenet loannes Parisiensis in correctorio corruptorij.","prev":{"citation":"Opera omnia 127.6-7","label":"127.6 to 127.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/127.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/127.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 129.1-4","label":"129.1 to 129.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/129.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/129.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}