{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 13","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Tum fit ex uespere & mane dies unus. Cum ex potentiae actusque natura substantia tertia quod compositum dicimus dissultauit, estque ratio iam manifesta iu xta hunc sensum cur dies unus dixerit, non primus, & merito lucem uidit quoniam bona. Cum nihil sit aliud natura formae quàm primi boni imago tenuis & umbratilis similitudo. Hactenus in uniuersum de corruptibili substantia qualis omnis quae infra Lunam est, ubi & coelum & terram, id est, transmutantem naturam & eam quae transmutatur & terram eandem, id est, materiam uidimus inanem omni specie substantiae uacuam item omni forma accidentali: Superque eam in trini dimensus abyssos extensam priuationis tenebras insidentes, non quidem illi intimas (Neque enim priuatio materiae essentia est, ut probat Aristoteles) sed extremam eius faciem occupantes. Vidimus item super aquas, id est, fluxas dispositiones materiae quasi terrae praesentes ferri spiritum Domini, id est, uim causae agentis, non uti causam principalem, sed uti spiritum Domini, id est, organum diuinae artis, quomodo spiritus noster uitalis organum ani mi est, & statim tractante spiritu aquas illas & peruadente subiectum iussu Dei artificis exorta est lux, id est, formae decus & splendor.","prev":{"citation":"Opera omnia 12","label":"CAPVT SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/12"},"next":{"citation":"Opera omnia 13-2","label":"CAPVT TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}