{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 13-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 13-2","ref":"13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"CAPVT TERTIVM. Voniam autem à communibus generalibusque ad specialia recto ordine descendimus ut probat, Arist. facturus hoc idem Moses, postquam di xit de his quae communia sunt rebus omnibus elementaribus, elementalem totam substantiam secunda die trifariam diuidit. Primo autem intelligendum materiales omnes formas, aquarum appellatione ab illo hic desi gnari quae congruere magis ne possit quidem. Est enim in sphęra hac rerum generabilium & corruptibilium stante materia quasi alueo mari uti fluxus refluxusque undarum perpetuus indesinens abeuntium & aduentantium formarum commeatio. Generatio, scilicet, praeterit, ut inquit, Sa lomon, & generatio aduenit, terra autem stat inaeternum. Vocantur enim & formae istae apud Platonicos imitatores, semper Hebraicae disciplinae generationes potius quàm formae quod fieri quàm esse dici uerius possint. Ob quam etiam causam factum ut quo supra nomine, aquarum, scilicet materię qualitates & accidentales formas uocauit, eodem hic uocauerit etiam ipsas materiales substantias, scilicet, ut admoneret non id quidem quod credidit Alexander esse qualitates ipsas elementis formas substantiales, sed quod Platonici magno opere confirmant esse speciem omnem quę in materia est ad accidentis fere potius quàm ad uerę substantię conditionem referendam. Quem titulum sibi illa legitime uendicant quę per se stant sibijpsis innixa & id quod sunt uera sunt ratione, immixta reB bus bus peregrinis & minime adulterata Heraclitus sensibilium rerum substan tiam uocauit mare & apud poëtas inuolucris fabularum uelantes philosophiam: Cum post Saturniam unitatem, id est, mundi intelligibilis unionem intra se omnia implicantis in tres partes sensibilem mundum partirentur, coe lestemque adscriberem regionem loui, subterraneam Plutoni: Neptuno au tem mediam hanc, scilicet quae à Luna ad terram protenditur, de qua nunc agimus: Neptunum maris dominum dixerunt, qui idem apud Platonicos proea uirtute accipit, quae generationibus praeest. Sed redeamus ad Mosem diuidentem aquas ab aquis medio firmamento.","prev":{"citation":"Opera omnia 13","label":"CAPVT SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/13"},"next":{"citation":"Opera omnia 14","label":"CAPVT TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}