{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 130","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 130","ref":"130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/130.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Theologiae congregati, in hounanimiter conuenerunt: Quòd substantia angeli non est ratio angęlum esse in loco: & dicit se fuisse inter illos magistros qui hoc determinarunt. & subdit ipse Henricus ibidem, quòd consimili ratione uerum est indubitan ter, quad si angelus per potentiam suam, scilicet per intellectum & uolun tatem uirtutem suam non applicat ad locum, operando circa ipsum, quòd simpliciter potentia eius intellectus, scilicet & uoluntas non est ratio essel di ipsum in loco, quia potentia eius non est minoris abstractionis, quàm sit eius substantia: ergo sequitur quòd uel erit concedere, quòd ratio essell di eum in loco, erit aliquid habens se per modum actus secundi, in corpus transeuntis: quicquid sit illud, & est id quod ponit positio quam ego se quor, uel in articulis erit manifesta contradictio. Vnde & Henricus in eu dem loco fatetur, se non posse intelligere quomodo substantia separata sil in loco, nisi agat aliquid aut patiatur à loco, uel à re existente in loco: Aegii dius autem & multi alij dicunt, quòd de illis articulis nihil est curandum quia fuerunt facti non conuocatis omnibus doctoribus Parisiensibus, sed ad requisitionem quorundam capitosorum. & quicquid sit de hoc, haec duo uolo dicere. primò, quòd non minus facit pro positione nostra artis culus 218. quàm faciat contra eum articulus 204. secundò, quòd certum est, & ipsi etiam Parisienses hoc fatentur, quòd illi articuli non obligant omnes fideles, nec tenemur illis credere, nisi inquantum scripturae sacrae innis tutur, aut determinationibus uniuersalis Ecclesiae. unde solent dicere An glici, Quòd illi articuli non transeunt mare: quare & nos si in retam graul licet iocari, possumus dicere, Quòd non transeunt alpes. Quare & si conclusio mea esset contra articulum, meminerint qui me damnabant, quòd omnino in me damnando errabant, quia dicebant, quòd conclusio mea erat contra symbolum Apostolicum, cum debuissent dicere, quod erat con tra symbolum Parisinum, quanquam & hoc est falsum, ut prius ostendis mus Videtur autem mihi uerus intellectus illorum articulorum hic esse quòd in articulo 204. si in eo sit sermo deoperatione communiter acceptamodo praedicto hoc intendatur, quod etiam seclusa quacunque operatios ne, adhuc finitas uel limitatio naturae separatae, erit ei ratio non essendi ubique, aut ratio, quòd si sit in uno loco non est simul in alio totali, & in utroque per naturam. In articulo autem 218. credo quòd intendatur, quòd substantia uel finitas substantiae, non est ratio angelo essendi simpliciter inlo co, isto modo ex ponendo in articulis nulla est contradictio, & articuli sic intellecti, non solùm non sunt contra positionem meam, sed ipsam totaliter ex utraque parte confirmant, ut patet ex declaratione positionis supra posita. Ad secundum dicitur, à multis concedendo quòd est possibile esse substantiam incorpoream sine operatione transeunte ad extra, hoc autem posito, in argumento uidetur adduci, quod unum sequatur ex tribus inconuenientibus.","prev":{"citation":"Opera omnia 129.5-6","label":"129.5 to 129.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/129.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/129.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 131","label":"IOANNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/131"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}