{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 14-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 14-2","ref":"14-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"QVARTVM. CAPVT S Ed uideamus quid ultra? Moses philosophetur, congregentur inquit Laquae quae sunt sub coelo in locum unum, & appareat arida. Arida materia est uti iam constituimus, nec apparet materia, aut conspicitur, nisi forma rum speciem induta, sed neque apparet induta speciem elementi, quia ut diximus & probant philosophi, elementum simplex nec uideri, nec tangi nec sub ul um omnino sensum cadere potest. Si igitur quae inuisibilis olim fuerat terra, futurum est ut sub conspectu ueniat, necesse est aquas quae sub coelo sunt, id est, sub media aëris regione congregari ad locum unum, id est, ad com munem mixtionis colluuiem confluentes certis legibus, tamen quasi litorib. praescriptam in unam mixtionis formam coalescere. Quod aquis inferiorib. ut ostendimus, non item superiorib. accidit, ubi aut nulla prorsus aut imperfecta mixtio. Quod si anima uegetalis mixtionis formam statim consequitur: Quid aliud à nostro philosopho, expectabimus, quam ut post illa aquarum con gregationem induceret statim terram herbarum, fruticum, arborumque foecundam. QVINTVM. CAPVT Vanquam hinc uidebatur ordine consequenti ad animalia transeundum, quorum anima uegetali proxime iuncta est, tamen quoniam ab animalib. ad hominem itur, in quem desinit de mundo corruptibili omnis ttactatio, iccirco interiecit Moses aliqua de his quę fiunt in firmamento, & quib. ipsum ornatur, uti terra ornatur his quę in ea fiunt, metallis, plantis, & animantibus. Sunt autem haec impressiones illae quae in sublimi, id est, in media regione aëris fiunt. Hanc supra & coelum & firmamentum uocauit, hic autem firmamen tum coeli, ut sciamus non illud esse quod uere est coelum, sed quod coelo subest.","prev":{"citation":"Opera omnia 14","label":"CAPVT TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14"},"next":{"citation":"Opera omnia 15","label":"QVARTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/15"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}