{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 147","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/147.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Aliorum autem scripturas ita lego, ut quan talibet sanctitate & doctrina polleant, non ideò uerum putem, quia ipsi senserint, sed quia uel per alios locos sacrae scripturae, uel probabili, id est euidenti ratione, quod à uero non abhorreat, persuadere potuerunt, nec te Fra ter mi, arbitror sic libros tuos legi uelle, tanquam Prophetarum & Apostolorum, de quorum scriptis, quòd omni errore careant, dubitare nephandum est. absit hoc à pia humilitate & ueraci de temetipso cogitatione. Et ipse Augustinus 3. de Trinitate, Sane cum in omnibus literis meis, non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desiderem. Veruntamen ue lut lectorem meum uolo mihi esse deditum, ita correctorem nolo, sibi. & sicut illis dico, nullis meis literis quasi scripturis canonicis inseruire, sed in illis, & quod non credebas cum inueneris, incunctanter crede, in istis autem literis, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter tenere, ita illi dico noli meas literas ex tua opinione uel contentione, sed ex diuina lectione, uel inconcussa ratione corrigere. Et Augustinus in Epi stola siue libro ad Vincentium, Noli ergo frater contra diuina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia colligere, uel calumniari Episcoporum scripta minorum, sicut Hilarij, Cypriani, uel Agrippini, nam hoc ge nus literarum, ab authoritate canonum distinguendum est: non enim sic leguntur, tanquam ex eis ita testimonium proferatur, ut contrà sentire non liceat. Et in epistola ad Fortunatum idem Augustinus. Nec quorumlibet disputationes, quamuis Catholicorum laudatorum hominum, uelut scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salua honorificentia, quae il lis debetu hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare ac respuere. Et in libro de unico Baptismo: Quis nescit canonicam sanctam scripturam, Veteris & Noui Testamenti, certis suis terminis contineri, eamque posterioribus omnibus Episcoporum literis ita praeponi, ut de illa omnino dubitari non possit, utrum uerum aut ratum sit, quicquid in ea scriptum constitit esse Epi scoporum autem literas, quae post confirmatum canonem scriptae sunt, uel scribuntur, & per sermonem fortè sapientioris cuius libet, & per aliorum Episcoporum grauiorem authoritatem doctioremque prudentiam, & per concilia licere repręhendi, si quid in eis fortè est à ueritate deuiatum. Possent infinita huiusmodi adduci, ex quibus pateret, dicta sanctorum infallibili ueritari, ut praecise sanctorum sunt non inniti. Vnde & saepe inuenies, modernos doctores discedere à dictis sanctorum. dicit enim Robertus Olchot, quòd san ctus uir Anshelmus, in multis deceptus, propter ignorantiam logicae. & Ocham de actib. Hierarchicis non sentit cum Dionysio, & Scotus inz. sen tententiarum quasi destruit totum processum Anshelmi, in libro cur Deus homo. & ita saepè alibi inuenies de alijs doctoribus. Volui autem haec hic adducere, non tàm ob Durandi opinionem, quam ego nec teneo, nec unquam tenui, quapropter id quod mox in principio secundae. quaest. tractabitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 146.5-7","label":"146.5 to 146.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/146.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/146.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 148","label":"148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/148"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}