{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 148","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/148.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Ex his omnibus concludo, quòd si non inuenitur expressa deter minatio, uel scripturae sanctae uel uniuersalis ecclesiae contra opinionem Du randi, praesumptuosum est ipsam dicere simpliciter haereticam: si autem inueniatur, ferat oportet Durandus patienter hanc notam. Sed dicet aliquis esto, quòd sensus tuus (quem declarasti, te praetendere, per illam propositionem) sit catholicus, esto, quòd illum etiam permittat uis uerborum nónne & propositio tua potest facere illum sensum Durandi, quem tu etiam detestaris, & propterea tum errasti, ponens conclusionem, quae scandalum posset facere in mentib, fidelium? ad hoc ego dico primo, quòd alia est ratid eorum, quae proponuntur disputanda, alia eorum, quae ad doctrinam in scripartis traduntur legenda. Cum enim quid disputandum proponitur, breuli & concisa, & inexplicita proponitur propositio, in se & uerborum & sel suum multiplices implicans difficultates, in ipso disputandi congressu disi soluendas, alioquin si omnia ibi explicarentur, disputationi locus non re linqueretur: propterea ambiguam, obscuram uel aequiuocam propositio nem ponens disputandam, ideo excusatur, quia futurum est, ut inter dispus tandum ipsam distinguat, & declaret: qui uero doctrinaliter aliquid lite ris mandant, id faciunt scribendo, quod hic fit disputando, quarcibi omnia clara, dilucida & expedita esse debent. Secundo considerent seuerissis mi isti censores, non solum difficilè, sed penè impossibile esse, ita librare & examinare uerba omnium propositionum, quas quis proponit, ut nulla possit esse in sensu ambiguitas, & erronea inde opinio nulla clici possib nec ego profectò, meis propositionibus arrogare uolo, quod euangelicaee Apostolicae multae propositiones non habent, multas enim & inter illas est reperire, quae & multiplices habent intelligentias, & ad erroneum sen sum transferri possunt, imò quae & prima facie sonare haeresim uidentur Hinc omnes haereses pullularunt, dum scilicet aliqui, non tàm profundis tatem sensus introspiciebant, quàm quid cortex uerborum Euangelicorum sonet, attendebant. hinc Arrius audiens, Pater maior me est: patrem credidit esse maiorem filio, & filium dixit esse creaturam. hinc Heluidius audiens Quòd Ioseph non cognouit Mariam, donec peperit primogenitum suum attendens potius uim grammaticalem illius dictionis donec, quam ueritatem sensus Euangelici, de perpetua uirginitate Mariae dubitauit: hinc Marcion illud Pauli legens. Lex autem subintrauit ut abundaret delictum, credidis legem Moysi esse malam, & à malo principio. Iuxta Manicheum, & Basilides illud legens. Ego aliquando sine lege uiuebam: credidit animam Pau li, in alio corpore aliquando uixisse. Hinc Eunomius audiens Christum respondentem Iudaeis accusantibus eum, quod se diceret filium Dei, scriptum esse, & illud, Ego dixi, dij estis & filij excelsi omnes.","prev":{"citation":"Opera omnia 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/147"},"next":{"citation":"Opera omnia 149","label":"149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/149"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}