{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 152.1-4","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 152.1-4","ref":"152.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/152.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/152.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/152.1.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Ham bet autem conclusio, & alium sensum Catholicum, hunc scilicet quòd nunquam debetur ita, scilicet quòd reddatur alicui poena infinita, secundum tempus, nisi ipse sit finaliter impoenitens, & sine fine obmittat poenitere, deillo peccato quod obmisit uel commisit in uita: ita quòd pro temporali peccato, praedicto modo debetur poena infinita, si non redeat peccator adiustitiam. Sicut enim poenitentia finit peccatum, quantum deacceptationem, scilicet, iuxta illud: Quacunque hora ingemuerit peccator: &c. ita inpoenitentia de aliquo peccato, perpetuat ipsum in reatu & deacceptatione ad poe nam infinitam. & sic nunquam alicui poena infinita debetur, illo primo mon do, nisi habeat peccatum infinitum secundum tempus. Vindicta enim, quam de peccatore petit Deus, est quod redeat peccator sponte ad debitum obe dientiae, dolendo decontemptu, aliâs torquebitur quousque sic uelit. Aliqu modo potest intelligi, aliquid alicui deberi, quo meritoriem uel demeritoris dignus est, & quod ei etiam reddetur, si in illo decedat, & sic pro peccato mortali finiti temporis, debetur poena infinita: quia qui mortaliter peccat, in tempore unius horae, est dignus poena infinita, ipsaque ei reddetur, si in isto finaliter decedat, etiam posito, quòd non habet aliud peccatum infl nitum secundum tempus. haec distinctio huius distinctionis deberi, est in frequenti usu apud Theologos, unde iuxta istam distinctionem dicunt doctores. quòd praescito pro actu meritorio, quem dum est in gratia elicit. non debetur uita aeterna. capiendo deberi primo modo, quia nunquam el reddetur, & similiter dicetur quòd praedestinato, dum est in peccato mor tali, non debetur poena ęterna, quia nunquam ei reddetur, eo quòd peccatum illud finietur, & in eo non morietur, sed in gratia. Ex praedictis pate quòd ipsa conclusio mea, habet sensum Catholicum etiam secundum usitatum modum loquendi catholicorum doctorum, nec fuit damnanda pro haeretica, falsa & erronea, cum oppositum eius potius falsum sit & erroneum.","prev":{"citation":"Opera omnia 151","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE POENA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/151"},"next":{"citation":"Opera omnia 152.5-6","label":"152.5 to 152.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/152.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/152.5"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}