{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 155","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/155.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE tione Crucis disputatio. Ertia conclusio quam damnauerunt fuit hęc. Nec crux Christi, nec ulla imago adoranda est, adoratione latriae, etiam eo modo, quo ponit Thomas. Hanc conclusionem, per istos damnatam, ego non solùm credo esse Catholicam, sed etiam ueriorem sua opposita, quae est haec: Crux Christi & imagines sunt adorandae, latria, eo modo quo po nit Thomas. minus enim mihi uidetur rationabilis in hoc opinio Thomę, quàm sit opinio Durandi & Henrici de Gandauo, loannis de Guarra, Ro berti Olchot, Petri de Aquila & aliorum complurium, quos ego sequor in conclusione. Quod ut manifestum fiat, ponam primo opinionem Thomae, quam ego non teneo, deinde opinionem doctorum quos sequor, ex quibus patebit, determinationem istorum Magistrorum de mea conclusione, praeter id quod nec recta sit nec iusta, totum etiam oppositum, pręsupponere eius quod intendo in conclusione. Dicit ergo Thomas, Quod quia (sicut dicit philosophus in libro de memoria & reminiscentia) duplex est motus animae in imaginem, unus in ipsam imaginem, secundum quod est res quaedam: alio modo, in imaginem, ut est imago alterius: Inter hos duos motus est differentia, quia primus motus, quo aliquid mouetur, in imaginem, prout est res quaedam, est alius à motu, qui est in rem cuius illa estimago. secundus autem motus, qui est in imaginem, inquantum est imago, est unus & idem cum illo qui est in rem. & ideo concludit, quòd licet imagini Christi, ut est res quaedam in se non debeatur adoratio ei, tamen ut est imago, debetur eadem reuerentia, quae debetur ipsi Christo: quae est adoratio latriae. Iste est modus Thomae, qui alijs doctoribus merito uidetur extraneus & periculosus, nam ipsa imago etiam ut imago, ut sic est distincta ab imaginato, ut sic enim refertur ad imaginatum, tanquam ad aliquid à sedistinctum. quare etiam si ut sic terminabit adorationem latrię, uidetur sequi, quòd aliquid aliud à Deo adorabitur latriae, quod estabsurdum nec potest dici ut dicit Capreolus (uolens saluare dictum Thomae) quòd ipsa imago non adoretur seorsum, sed imago & imaginatum sint unum totale obiectum adorationis. quia aut huius totalis obiecti, altera pars est ipsa imago, quae est ens creatum respectiuum aut non: si non ergo non debet di ci, quod ex illis duobus fiat unum obiectum totale, quia ex tali dicto sequitur, quod utrumque illorum sit obiectum partiale, licet alterum illorum principalius, si sic sequitur, quod aliqua res creata, de genere relationis saltem partialiter terminabit adorationem latriae, quod certe dicere, uidetur malè catholicum, eo magis quòd non solum hoc non potest dici de recreata, sed etiam ipsę personę indiuinis, ratione proprietatis, relatiuè non sunt formalis terminus adorationis.","prev":{"citation":"Opera omnia 154","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE POENA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/154"},"next":{"citation":"Opera omnia 156.1-4","label":"156.1 to 156.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/156.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/156.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}