{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 157","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/157.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Thomas autem quia uidetur tenere oppositum de adoratione humanitatis Christi, fortè etiam in isto casu ab Henrico dissentiret, & uerè opinio Thomae, ut dicit Franciscus in tertio, est aliqualiter periculosa, & in ista materia de adoratione, non uidetur mihi esse eius uia bene tuta, eo enim usque processit, ut etiam in tertio sententiarum diceret, Quòd cruci Christi in qua pependit, etiam ut rei inanimatae, deberetur aliqua adoratio: & tamen scimus secundum omnem theologiam, quòd id quod non potest esse subiectum susceptiuum sanctitatis uel uirtutis, non potest esse terminus alicuius adorationis. & ille loannes Capreoli defensor Thomae, ipse etiam fatetur in dictum Thomae, non posse defendi, nec habet aliam uiam saluandi Thomam, nisi quòd dicit, quòd ipsemet Thomas uidetur deinde aliter sensisse, in Summa. Ex his ergo patere potest quàm sit catholica conclusio mea, & rationabilior sua opposita, & communi uiae theologorum magis consona, cuius sensum breuiter recapitulando dico, quòd haec propositio, Crux Christi adoratur, potest habere duos sensus: unus est proprius, scilicet. Quòd Crux Christi, siue ut res, siue ut imago, siue ut partiale, siue ut totale obiectum adoratur tanquam terminus adorationis, & iste est sensus quem intendit Thomas, & quem ego nego: alius est sensus improprius dictae propositionis, & est: Crux Christi adoratur, id est Christus in ea, ut in suo rememoratiuo adoratur, ac si esset praesens in se, & istum sensum ego concedo, & cum Ecclesia oro dicens. O Crux aue spes unica. &, Crucem tuam adoramus Domine. Ex dictis iam patere multa possunt. primo patet, quod ego intelligerem, cum dixi aliàs, quòd sequendo opinionem Henrici & loannis de Guarra, imagini crucifixi debeatur yperdulia quod erat intelligendum ratione eius, quod primario no bis rememoratur, & est humanitas Christi: & truncatè hoc dixi, quia ad authores illos me referebam, quos istis Magistris utpote ueteranis, & lectos iam decies & perlectos existimabam. Secundo patet, quod false ipsi dixerunt, me negare omnem modum adorationis latriae, cum expresse ego dicam, in conclusione, me negare modum Thomae, quod etiam si non dixissem, sed simpliciter sic staret propositio, Nec crux nec ulla imago adoranda est latria. adhuc de uirtute sermonis ista propositio non negaret omnem modum adorationis latriae. nam patet secundum bonam logicam, quòd negatio uel distributio termini multiplicis, non negat, aut distribuit ipsum, pro omni supposito cuiuslibet significati. aliâs ista propositio. Omnis canis est stella: esset simpliciter concedenda uel simpliciter neganda. sicut ergo non dicit compulatiuè, Quòd omnis canis coelestis, & omnis canis marinus, & omnis canis latrabilis sit stella: licet de omnibus prędictis inconiunctim id dicatur, ita in ista negatiua, crux non adoratur adorationelatriae. ubi Li adoratur, est aequiuocum ad adorationem per modum termini, & ad adorationem, per modum rememoratiui, non negatur compulatiuè omnis modus adorationis, inconiunctim tamen.","prev":{"citation":"Opera omnia 156.5-6","label":"156.5 to 156.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/156.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/156.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 158","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/158"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}