{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 169","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 169","ref":"169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/169.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Dico iterum & iterum dico, quod hoc nomen Magia, est nomen aequiuocum, ad id quod dicitur Necromantia, quae fit per pacta & foedera cum daemonibus, & ad partem pra cticam scientiae naturalis, quę nihil aliud docet, quam facere opera mirabilia, mediantibus uirtutibus naturalibus, per applicationem earum adinuicem, et ad sua passa naturalia, & hanc nunquam damnauit Ecclesia, nec damnare potest, sed plures Ecclesiastici doctores & catholici, eam approbauerunt & secuti sunt. De hac ut dixi tractat Guilielmus Parisiensis in suo de uniuerso corporali & spirituali: & dicit, Quòd illa Magia prohibita, maximè abun dauit in Aegypto, quia ibi uigebat cultus daemonum, ista autem naturalis in Aethiopia & India, quia ibi est maxima copia herbarum & aliarum rerum naturalium, habentium efficaciam in ista naturali Magia. & alibi etiam in suo lib. de legibus, eiusdem scientiae meminit, eam asserens esse partem scientiae naturalis. Hanc naturalem Magiam non erubescit uir catholicus, & sanctissimus Albertus Magnus dicere sefuisse secutum, & experientijs in ea multa comperijsse. & quid oportet plura dicere? Dicant mihi isti Magistri, utrum hoc quod ego uoco Magiam naturalem, sit res prohibita: aut aliquid continens, quod sit contra fidem? hoc dicere non possunt, etiam uolentes. At dicent in hoc te reprehendimus, quòd eam uocas Magiam, & aequiuocatione uocabuli, scandalum facis in mentibus fidelium. Item habemus apud Doctores nostros, quod omnis Magia est prohibita. si ergo omnis prohibita, sequitur quòd nulla concessa, sed tu dicis quòd aliqua est non prohibita, ergo contradictoriè sentis ad doctores ecclesiae. Mira profectò est ruditas sic dicentium. Primo enim impositio no minum, non fit nunc à nobis, sed utimur nominibus & significationibus eorum, ex antiquorum consuetudine: si ergo ipsi hanc partem scientiae na turalis Magiam uocare uoluerunt, quid me uis nouare nomina? & quòd illi Magiam nominauerunt, à me uocari Geometriam uel arithmeticam? nec ego primus nec nouus istam scientiam uocaui Magiam, sed multi ante me, & sancti & docti uiri, illi in ius trahantur, illi damnentur, si damnabile est istam scientiam hoc nomine nuncupari. quam tamen nobis impo sitionem rectè fuisse institutam, si recte Paulum considerauerimus, possumus fa ciliter intelligere. Vocabulum enim hoc Magus, nec Latinum est nec Graecum, sed Persicum, & idem lingua Persica significat, quod apud nos sapiens. Sa pientes autem apud Persas idem sunt, qui apud Graecos philosophi dicuntur, sic uocari à Pythagora, qui prius dicebantur sapientes. Ferè enim apud diuer sas gentes, diuersis nominibus sapientes eorum nuncupabantur, ut Druides apud Gallos: prophetae apud Hebręos: uel Senedrim, uel pharisci, uel Cabalistae, apud Indos Gymnosophistae: apud Aegyptios Sacerdotes. apud Graecos philosophi: apud Persas Magi: & sic de alijs.","prev":{"citation":"Opera omnia 168.5-6","label":"168.5 to 168.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/168.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/168.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 170","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/170"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}