{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 170","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 170","ref":"170","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/170","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/170.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Sicut etiam regia dignitas peculiaria, apud diuersas nationes habet nomina, ut rex Aegi ptiorum, qui prius Pharao, postea Ptolemaeus: Persarum, Artaxaxerses: Ro manorum Cęsar: Indorum Praestan: & est qui nunc corrupto uocabuloam nonstris uulgaribus dicitur Praesbyter loan. & sic de alijs. Si ergo Magiam idem est quod sapientia, meritò hanc practicam scientiae naturalis, quae prę supponit exactam & absolutam cognitionem omnium rerum naturalium, quasi apicem & fastigium totius philosophiae, peculiari & apropriato no mine Magiam, id est sapientiam sicut Romam urbem, Virgiliu poëram Aristotelem philosophum dicimus, appellare uoluerunt. Quod si hoc no men Magi ita abhorremus, utique neque Euangelium patienter audiemus dicens: quòd Magi uenerunt ab oriente, adoraturi Christum. Non erant illl Magi Necromantes, & cum daemonibus confoederati, qui hostem doemomonum, imò dominum, & de eis mox triumphaturum uenerunt adorare, sed erant uiri sapientes, coelestium & terrenarum rerum scientia edocti, qui ipsam patris sapientiam, in humano corpore factam uisibilem coluerunt & uenerati sunt. Hanc autem differentiam, apertissimè dat intelligere Hic ronymus in epistola ad Paulinum, in qua mentionem faciens de Apollos nio Tyanéo ait: Apollonius Tyanéus siue Magus ut uulgus, siue philosophus ut Pythagorici dicunt, in quibus uerbis expressè significat Hieroni mus quòd illud quod est uera Philosophia à uulgaribus, quandoque credism tur esse illud, quod ipsi appellant Magiam. Non ergo ego sum reprehens dendus, qui ex proprio & usitato modo loquendi, non solum doctorum Ecclesiae, sed etiam ipsius Euangelij hanc sapientiam naturalem Magiam uoct uerim. sed neque aequiuocatione uocabuli scandalum fecerim fidelibus, quid in conclusionibus meis, non sum usus hoc nomine indistinctè & ęquiuos cè, sed ad tollendam omnem cuiuscumque sinistrę opinionis occasionem, distinxi Magiam licitam ab illicita, & naturalem à superstitiosa, declarans, quid sit ista naturalis, & quid possit, & quid non possit. taliter, ut etiam simplices & rudes impium aliquid uel erroneum in fide de meis conclusionibus suspicari non possunt, in quib. Magiam prohibitam omninò refellens & detestans, posui hanc primam conclusionem praecisè in ijs uerbis. Tora Magia, quae in usu est apud modernos, & quam meritò exterminat Ectclesia, nullam habet firmitatem, nullam ueritatem, nullum firmamentum quia pendet ex manu hostium primę ueritatis, potestatum harum tenebras rum, quae tenebras falsitatis male dispositis intellectib. offundunt. Et post istam conclusionem, pono secundam, quae dicit, Quòd Magia naturalis est licita & non prohibita: & protestor de me ista tantum locuturum quo facto, quae amplius suspicio remanere potest, aut quod scandalum fieris per aequiuocationem huius nominis Magia, quam sic distinxisse, & cum reprobatione illius superstitiosae & diabolicae, istam naturalem approbasse non solùm, non ad scandalum, sed ad aedificationem potest esse simplicibus.","prev":{"citation":"Opera omnia 169","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/169"},"next":{"citation":"Opera omnia 171","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/171"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}